Imágenes de páginas
PDF
EPUB

maduerunt Saxone fuso

Orcades, incaluit Pictorum sanguine Thule :
Scotorum cumulos flevit glacialis Ierne.

Ut enim Orcadas Saxonum piratas tenuisse, ita Pictos Thulen, (sive Scandinavia ca fuerit, sive septentrionalium insularum quæ alia) et Scotos Iernen incoluisse, claris et apertis verbis significat: quod de Ierne sive Hibernia nostra confirmat etiam Beda, in loco jam citato illud addens: "Hæc proprie patria Scotorum est: qui ab hac egressi, tertiam in Britannia Britonibus et Pictis gentem addiderunt." Imo, ut recte a doctissimo Camdeno est notatum, "si omnes omnium historia intercidissent, et nemo literis prodidisset genuinos Scotos ex Hibernis prognatos fuisse, ipsarum linguarum communitas hoc facile evinceret, imo facilius, quam vel gravissimorum historicorum auctoritas." Vel, si a Scoto potius quam ab Anglo hoc audire libeat; " Multiplici," inquit Johannes Major", argumento certum est, nos ab Hibernicis originem traxisse. Hoc ex Beda Anglo didicimus. Hoc idem loquela manifestat. Adhuc Scotia ferme medietas Hibernice loquitur; et a paucis retroactis diebus plures Hibernice loquuti sunt: et tamen inter Britanniam et Hiberniam tale mare, quale inter Galliam et Scotiam, interfluit. Loquelam de Hibernia in Britanniam attulerunt. Hoc idem per nostros annales liquet: quorum scriptores in hoc non erant negligentes. Dico ergo: a quibuscunque Hibernici originem duxere, ab eisdem Scoti exordium capiunt; licet mediate, sicut ab avo nepos."

66

Pictos Hiberni nostri Cruithneach appellant, sive a vocabulo vernaculo cruth, quo formas sive figuras denotant, qualibus compuncta illorum fuisse corpora, vel Claudiani illud indicat in libro de Bello Getico:

ferroque notatas

Perlegit exanimes Picto moriente figuras.

sive a primo eorum rege, quem Cruthneum nominatum

Camden. Britann. pag. 12.

Jo. Major. de gestis Scotor. lib. 1. cap. 9.

aiunt. Refert enim Johannes Fordonus in Scotichronico, plusquam ducentorum annorum spatio post cœptum regnum Scotorum in Britannia, Pictos non regibus sed judicibus usos fuisse: primumque Kynini judicis filium, Cruthne nuncupatum, regia in ea gente sibi arripuisse insignia. Hector vero Boethius, ipsius primi Scotorum Albianorum regis temporibus, Fergusii nimirum filii Ferquhardi, quem anno ante Christi adventum CCCCXXX. et postquam Brutus rei summam in Britannia adeptus fuerat DCCCXXXVII. regnum iniisse, et viginti quinque annis tenuisse scribit, inter Pictos Cruthneum Camelonum rerum potitum esse asserit: a quo in Laudonia condita esse tradit, et regiam sedem Pictorum ad Caronæ amnis ripam, cui Cameloduno a se nomen indidit, et Agnedam oppidum, quod posterior ætas ab Etho Pictorum rege Ethinburgum nominavit. Ubi obiter tamen notandum; I. Camalodunum Trinobantumk fuisse civitatem; longissimo terrarum spatio a Laudoniæ finibus disjunctam. II. Ex antiquis monumentis, uti observat Buchananus', compertum esse, summam rei Picticæ non Cameloduni fuisse, sed Abrenethi, quod a Johanne Fordono et a Johanne Majorem etiam est proditum, et regiam et primatis episcopi sedem extitisse. III. Agnedam, ut eam Cambro-Britanni appellant, sive Dun-edin, ut Scoto-Hiberni, non ab Etho nescio quo, sed a vocabulo quod Britannis alam significat, ducto nomine: quod per στρατόπεδον πτερωτόν sive castrum alatum a Ptolemaeo reperitur expressum, adeoque universam Laudoniæ, in qua illa sita est, provinciam extra Pictorum fines fuisse. positam; utpote Forthæ æstuario sive freto Edenburgico" ab iis diremptam. IV. Post tempus Cruthneo huic regi a Boethio assignatum, Pictorum primum adventum a Ninio constitui. Nam commemorato tempore quo Brito, sive Brutus ille roλv@púλλnтoç, regnavisse putabatur in Britannia, et Heli sacerdote judicante Israelem Arca Domini ab alienigenis possidebatur: subdit: "Post intervallum

h Boeth. Scot. hist. lib. 1. fol. 6. b. * Maldon, in Essexia.

Major. de gest. Scot. lib. 2. cap. 14.

i Id. ibid. fol. 12.

1 Buchanan. rer. Scotic. lib. 1.

a Vid. Bed. hist. lib. 1. cap. 12. et lib. 4. cap. 26.

multorum annorum, non minus nongentorum, Picti venerunt, et occupaverunt insulas quæ Orcades vocantur; et postea ex insulis finitimis vastaverunt non modicas et multas regiones, occupaveruntque eas in sinistrali plaga Britanniæ: et manent usque in hodiernum diem. Ibi tertiam partem Britanniæ tenuerunt, et tenent usque nunc." V. In Adamnani de rebus S. Columbæ áveкdóτoç, a Pictis distingui Cruithnios sive Cruthinios; et illos in Britannia, hos, quantum ego quidem possum intelligere, collocari in Hibernia. Unde suborta mihi aliqua est suspicio, horum fuisse regionem Cruthenorum a Probo in vita B. Patricii, Claneboianam a nobis hodie appellatam: eosdemque Hibernicos Pictos illos esse habendos, a Cambro-Britannicis scriptoribus celebratos, qui cum rege suo Sirigi insulam Monæ sive Angleseiæ intrantes, in loco Yn hericy Gwydhyl ab ipsis denominata Britannos fuderunt; posteaque ad Lhan y Gwydhyl, Hibernicorum in promontorio sacro, quod Holy-head vocant, ecclesiam, a Caswalhone Lhawhir sive Longimano, patre Maglocuni, cujus Gildas meminit, cæso Sirigi, inde expulsi sunt.

Qui de B. Andrea et sedis Andreapolitanæ fundatione commentariolum reliquit antiquus author Scotus, "totam insulam Britanniam Christianitatem fuisse doctam, antequam Picti et Scoti illam intrarent," affirmat: ad eorum hic sententiam accedens, qui post ortum Christi Servatoris Pictos et Scotos hic sedes collocasse tradiderunt. Inter eos Mewinus Britannus chronographus numeratur, quem Melkinum Avallonium appellant alii. Hic enim, si Johanni Hardingop referenti credimus, Gadelum et uxorem Scotam, Pharaonis regis nescio cujus filiam notham, anno Christi LXXV. una cum Pictis in Albaniam venisse fabulatur: et a Scota regionem Scotiam, a Gadelo locum in quo consedit Galwaiam sive Gadel-waiam fuisse nuncupatam. Ad eundem annuma LXXV. Pictorum adventum in Bri

• Y Gwydhyl Phichtiaid. Vid. Humfred. Lhuyd. in Anglicana sua Walliæ descriptione, pag. 14, 15. et Camden. in Anglesey, pag. 540, 541.

P Harding. chronic. cap. 50.

q Wernerus Laerius, in fasciculo temporum, ætatis sextæ, circa annum Christi LXXIV. "Scotica gens oritur ex Pictis, et Iberis in Albione, quæ est pars Angliæ."

tanniam refert etiam Matthæus Florilegus: sed ex Britannica historia, a Galfrido Monemuthensi Latine edita, vero aliquanto similiorem narrationem subjicit. In illa enim historia, post natum Christum tres Pictorum in Britanniam deductas colonias invenio: quorum primus hic ipse est, cujus Matthæus meminit, regnante Marioa factus, Meurico vel Meurigo Cambro-Britannis dicto; de quo ita Galfridus:

"Arvirago successit in regnum filius ejus Marius; vir miræ prudentiæ et sapientiæ. Regnante postmodum illo, quidam rex Pictorum vocabulo Rodric, de Scythia cum magna classe veniens, applicuit in aquilonarem partem Britanniæ, quæ Albania appellatur: cœpitque provinciam illam vastare. Collecto igitur populo suo petivit illum Marius illatisque præliis ipsum interfecit, et victoria potitus est. Deinde erexit lapidem in signum triumphi sui in provincia quæ postea de nomine suo Westmaria dicta fuit; in quo inscriptus titulus memoriam ejus usque in hodiernum diem testatur. Perempto vero Rodric, dedit devicto populo qui cum eo venerat, partem Albaniæ ad inhabitandum, quæ Cathanesia vocatur. Erat autem deserta, nullo habitatore, multis diebus inculta. Cumque uxores non habentes, filias et cognatas Britonum ab illis peterent; dedignati sunt Britones hujusmodi populo natas suas maritare. At illi ut repulsam passi fuerunt, transfretaverunt in Hiberniam, duxeruntque ex patria illa mulieres: ex quibus coadunata sobole multitudinem suam auxerunt."

Quanquam vero in multis Britannica historiæ fidem vacillare haud nesciam: non omnino tamen videtur contemnendum quod de titulo, Marianæ victoriæ indice, testimonium adjungitur. Nam et ante historiam illam a Galfrido e Britannico sermone versam, auctor longe gravior, Guilielmus Malmesburiensis, in prologo libri tertii de gestis pontificum, illius hunc in modum meminit: "Est in Lugubalia civitate (Carleolo vulgo dicta) triclinium lapi

De quo supra, cap. 2. op. tom. 5. pag. 35, 43.

Hist. Britann. lib. 4. cap. 17.

deum fornicibus concameratum, quod nulla unquam tempestatum contumelia, quinetiam nec appositis ex industria lignis et succensis, valuit labefactari. Cumberland vocatur regio, et Cumbri vocantur homines: scripturaque legitur in fronte triclinii; MARII VICTORIE:" licet MARTI VICTORI, in nonnullis exemplaribus concipi, accepisse se notet Camdenus: sed plane contra Malmesburiensis mentem, qui statim subjicit: "Quod quid sit hæsito: nisi forte pars Cimbrorum olim his locis insederit, cum fuissent a MARIO Italia pulsi:" de quo, Ranulphus Cestrensis in polychronico: "Hict," inquit, "fuit Willielmus Malmesburiensis deceptus, putans hunc lapidis titulum ad Marium consulem Romanum pertinere: nec mirum; cum ipse Britannicum librum non legisset, ubi de Mario rege continetur."

In Saxeto quod, in Westmorlandiæ et Richmondiensis comitatus confiniis positum, Stane-more", hoc est, ericetum lapidosum dicitur, commissum fuisse hoc prælium Malmesburiensis ille monachus qui eulogium scripsit, Johannes Hardingus et Guilielmus Caxtonus retulerunt. Ibidemque titulum a Mario positum fuisse opinatur Hardingus", ubi crux stetit lapidea, quam Reicrois et Rerecrosse appellant, atque crucem vel rubeam vel regiam interpretantur: quamque a Guilielmo I. Angliæ et Malcolmo III. Can-more sive Capitone, Scotia rege tanquam limitem utrique regno fixam fuisse, Scotorum tradunt historici. Author genealogiæ Britannicorum regum, qui Henrici VI. temporibus scripsit, et cum eo consentiens Caxtonus, hunc titulum lapidi a Mario inscriptum dicit: "Hic Westmer rex Britanniæ vicit Rodric ejus inimicum." Eulogii scriptor titulum alium, a veteribus Anglis (ut genus sermonis prodit) magno lapidi incisum, ad sua usque tempora durasse asserit:

Camden. in Cumberland. pag. 641.
Polychron. lib. 4. cap. 9.

w Jo. Harding. chronic. cap. 49.

"Supra, cap. 14. pag.

* Hect. Boeth. Scot. hist. lib. 12. Jo. Leslæ. de gest. Scot. lib. 6. et Georg. Buchanan. rer. Scot. lib. 7. in rege LXXXVI. Vid. Camden. pag. 595.

« AnteriorContinuar »