Imágenes de páginas
PDF
EPUB

EXCUDEBAT RIGNOUX

TYPOGRAPHUS

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

LENO

NEW YORK

PRÆFATIO.

J. FREINSHEMIUS, cæterique, qui Curtii Rufi libros superstites exposuere, optimum illud arbitrati sunt, si prius de auctore ipso agerent, et quicquid ad ejus nomen, conditionem, ætatem, sentiendi scribendique genus pertineret, proponerent. Et mihi quidem novos in hunc historicum commentarios aggresso inconveniens esse videbatur, ut romanarum legum latoris verbis utar omissis initiis, origine non repetita, et quasi illo-· tis manibus, protinus materiam interpretationis tractare. Sed multa interim animum subiere, quibus ad id adductus sum, ut aliam agendi viam inirem.

Ad duas enim res, prorsus inter se diversas, hujusmodi prooemia conferre existimavi, nempe ad noscendum quis auctor fuerit, quaque ætate vixerit; tum ad æstimandum ipsius sentiendi scribendique genus. Hoc extremum ad calcem operis rejeci, et, nullo meo judicio interposito, nulla aliena auctoritate adhibita, mentem legen

[blocks in formation]

tium liberam et integram relinquere volui. Si enim, quæ de æstimando Curtianarum sententiarum verborumque ordine, proprietate, copia, censeam, libro præmiserim, lector, priusquam ad evolvendum auctorem accedat, meis opinionibus interceptus, fiduciarioque usus judicio, de rebus ignotis, quasi indicta caussa, ferre sententiam cogitur.

Satius ergo reputavi veterum recentiorumque de Curtii dicendi genere testimonia, meamque ipsius opinionem differre, et ea, absoluta demum Alexandri historia, exponere, præmissa nimirum disputatione, in qua de his omnibus agam, qui gesta tegis Macedonum amplificanda sibi proposuere, quibus quidem, in temporum ordine, ultimus accedit apud veteres Curtius. In hoc prooemio tantum de Curtii nomine, ætate, vitæque conditione tractabo. Tum quædam de hac nova editione proloquar.

Accidit Curtio, quod aliis quibusdam veterum, ut scripta omnibus nota sint, scriptor ipse nemini. AEtas etiam, qua floruerit, iisdem, quibus ejus vita, tenebris involvitur. De hac statuenda viri docti in maxime diversa discedunt, et alii aliis eum temporibus vixisse, ut poterant, demonstravere. Quorum omnium argumenta, unus e recentissimis editt. Joach. Theod. Cunze, ducalis scholæ Schoeningensis rector, in suis prolego

« AnteriorContinuar »