Imágenes de páginas
PDF
EPUB

De Hibernia, Britannicarum insularum altera; quæ Britannia

minor, et Scotia major aliquando dicta. Scotorum nomen ante

tertium post ortum Servatoris seculum scriptoribus incognitum,

deinceps Hibernis et eorum in Dalrieda Britannica colonis com-

mune fuit; Scotia tamen appellationem sola Hibernia retinente

ad seculum usque decimum: post quod, novo ab exteris Irlan-

diæ introducto vocabulo, vetus Scotia nomen in desuetudinem

abiit. De mortis Christi recente nuncio ad Ultoniensem regem

Conchurem perlato nostratium traditio. Ab apostolis in Bri-

tannicis insulis annunciatum esse evangelium ex Eusebio et aliis

ostenditur : ubi de Simone Zelota et Petro, Jacobo majore cum

matre Salome, patre Zebedæo sive Aristobulo, et fratre Barna-

ba; qui ad partes hasce dicuntur appulisse. De S. Beato et

ejus Achate qui Helvetiis, et S. Mansueto qui Lotharingis fidem

primus prædicavisse memoratur : Eugenio item primo Toletano-

rum episcopo, et Josepho Arimathæensi qui ab animalibus ve-

nenatis Hiberniam liberavisse fingitur. De Dicho, Eucho, et

Achlena horumque filiis Cataldo Tarentinorum et Donato Lu-

piensium in Italia episcopo. De Florentino, Honesto, Firmino,

Macra, Guthagono et Ghillone. De conversione Hiberniæ quam

Constantini Magni temporibus ancillæ cujusdam opera factam

fuisse fabulantur. De Hildeberto Scotorum archiepiscopo, et

ejus discipulo Sedulio Scoto Hiberniensi. De S. Colmano et

Dymma et aliis religionis Christianæ sub annum Domini CCCL.

in Hibernia professoribus. De Eliphio et Euchario fratribus,

eorumque sororibus Menna, Libaria et Susanna. De S. Kebii

Cornubiensis adventu in Hiberniam : deque Celestii Scoti ado-

lescentia et Christianis parentibus. Johannis Chrysostomi de

fidei Christianæ professione in Britannicis insulis conservata

testimonia. De S. Ailbeo cum quinquaginta suis comitibus,

S. Kiarano et S. Declano Romam visitantibus; et post reditum,

una cum S. Ibaro, religionem Christianam in patria propaganti-

bus. De Guniforto et Gunibaldo, et Rosino Florido Dempsteri.

De Palladio, et ejus ad Scotos legatione.

« AnteriorContinuar »