De Fausti et Semipelagianorum doctrina, Possessoris, Hormisdæ
papæ, Johannis Maxentii, Petri diaconi, Africanorum episco-
porum in Sardinia exulantium, Fulgentii Ruspensis, Cæsarii
Arelatensis, Felicis IV. papæ, Arausicanæ et Valentinæ synodi,
atque Bonifacii II. pontificis, judicia. Diploma quod Cantabri-
giensi academiæ ab Arthuro concessum fuisse fingitur. De
De Paterno,
Arthuri, Iltuti et Davidis Menevensis exitu.
Theliao, Samsone, et aliis doctoribus Britannorum. De Gilda
Badonico; et ab eo, tum de regibus Constantino, Aurelio, Vor-
tiporio, Cuneglaso, Maglocuno, tum de clero Britannico, edita
querela. De Gurmundo et Ceretico, et regni Britannici ex-
cidio
De Hibernia, Britannicarum insularum altera; quæ Britannia
minor, et Scotia major aliquando dicta. Scotorum nomen ante
tertium post ortum Servatoris seculum scriptoribus incognitum,
deinceps Hibernis et eorum in Dalrieda Britannica colonis com-
mune fuit; Scotia tamen appellationem sola Hibernia retinente
ad seculum usque decimum: post quod, novo ab exteris Irlan-
diæ introducto vocabulo, vetus Scotia nomen in desuetudinem
abiit. De mortis Christi recente nuncio ad Ultoniensem regem
Conchurem perlato nostratium traditio. Ab apostolis in Bri-
tannicis insulis annunciatum esse evangelium ex Eusebio et aliis
ostenditur : ubi de Simone Zelota et Petro, Jacobo majore cum
matre Salome, patre Zebedæo sive Aristobulo, et fratre Barna-
ba; qui ad partes hasce dicuntur appulisse. De S. Beato et
ejus Achate qui Helvetiis, et S. Mansueto qui Lotharingis fidem
primus prædicavisse memoratur : Eugenio item primo Toletano-
rum episcopo, et Josepho Arimathæensi qui ab animalibus ve-
nenatis Hiberniam liberavisse fingitur. De Dicho, Eucho, et
Achlena horumque filiis Cataldo Tarentinorum et Donato Lu-
piensium in Italia episcopo. De Florentino, Honesto, Firmino,
Macra, Guthagono et Ghillone. De conversione Hiberniæ quam
Constantini Magni temporibus ancillæ cujusdam opera factam
fuisse fabulantur. De Hildeberto Scotorum archiepiscopo, et
ejus discipulo Sedulio Scoto Hiberniensi. De S. Colmano et
Dymma et aliis religionis Christianæ sub annum Domini CCCL.
in Hibernia professoribus. De Eliphio et Euchario fratribus,
eorumque sororibus Menna, Libaria et Susanna. De S. Kebii
Cornubiensis adventu in Hiberniam : deque Celestii Scoti ado-
lescentia et Christianis parentibus. Johannis Chrysostomi de
fidei Christianæ professione in Britannicis insulis conservata
testimonia. De S. Ailbeo cum quinquaginta suis comitibus,
S. Kiarano et S. Declano Romam visitantibus; et post reditum,
una cum S. Ibaro, religionem Christianam in patria propaganti-
bus. De Guniforto et Gunibaldo, et Rosino Florido Dempsteri.
De Palladio, et ejus ad Scotos legatione.
et legationis Hibernicæ susceptio. Primi ejus in gentilitia su-
perstitione debellanda conatus, et primum Pascha in Hibernia
celebratum. Trimmensis, Louthianæ, Clochorensis, Armacha-
næ, Dubliniensis et Slebhtiensis ecclesiæ fundatio. Almogith
regis Connacia septem filii et Ængus rex Momoniæ, cum suis,
ad fidem conversi. Postremum Patricii iter Romanum: et
quid per triginta reliquos vitæ suæ annos ille egerit. De suc-
cessoribus ejusdem, recessu ejus Avallonico, mortis tempore et
sepulturæ loco. Tres sanctorum Hiberniæ ordines; et eorum
in liturgia ecclesiastica, regulis monasticis, tonsura, observatione
paschali, et mulierum contubernio, consuetudines variæ. Regum
Hibernicorum, sub quibus illi claruerunt, tempora; et alia ad
eosdem speciatim pertinentia
« AnteriorContinuar » |