Imágenes de páginas
PDF
EPUB

enim est qui operatur in vobis, et velle et perficere pro bona voluntate. Credentes etiam omnes ab Abel usque ad Christum, si qui salvati sunt, ea gratia qua et nos esse salvatos." Similiterque anathematismos" suos ita concludunt: "Anathematizamus omnem sensum Pelagii et Celestii, et omnium qui illis similia sapiunt; suscipientes omnia quæ in diversis locis contra ipsos acta sunt et scripta a præsulibus apostolicæ sedis, id est, Innocentio, Bonifacio, Zosimo, Celestino, Leone, Attico etiam Constantinopolitano, Augustino et Africanæ provinciæ episcopis."

σύγχρονος:

Agebant eo tempore in Sardinia sexaginta Byzacenæ provinciæ episcopi, a Thrasamundo Vandalorum rege Ariano ex Africa in exilium eo deportati: inter quos et Fulgentius erat, Ruspensis episcopus; de quo, in vita illius, author oúyXpovoç: "Huic quandocunque transmarinis literis de fide vel de diversis quæstionibus interrogabantur episcopi, respondere pro omnibus ab omnibus imponebatur. Ita sicut sanctæ memoriæ Aurelius Carthaginiensis ecclesiæ antistes inter sua privilegia meruit, ut literas ex Africano concilio dandas solus ipse scriberet; sic iste meruerat ut literas ex illo concilio dirigendas solus ipse dictaret. Sexaginta quippe et eo amplius episcopos tunc catena ligabat exilii, quorum lingua et ingenium beatus Fulgentius episcopus fuit. Propterea quandocunque rescribebant consulentibus, episcoporum nomina cunctorum dicebantur in titulo: sed solius B. Fulgentii sermo tenebatur in stylo. Præter istas quoque publici tractatus epistolas, si quis forte ex ipsis absentem plebem suam corrigere voluisset, ad B. Fulgentium accedebat, et per ministerium linguæ ejus officium suæ dispensationis implebat. O mirabilem virum, non sibi soli sed omnibus natum! Sola eum Ruspensis ecclesia doctorem meruerat: et pars maxima concilii Byzaceni de ipsius sermone vivebat."

Hoc clarissimorum confessorum venerandum concilium,

■ Maxent. confess. fidei; biblioth. patr. tom. 6. pag. 374.'

w Vit. Fulgent. cap. 20.

Licet in duobus, quæ sola supersunt, eorum scriptis vix quarta pars nominum sit relicta; reliquis brevitatis causa prætermissis.

inter alios, Scythici etiam illi monachi, a quorum partibus stetit Maxentius, et cæteri fratres qui in fidei causa ex oriente Romam cum eis sunt missi, de præsentibus controversiis consulendos putaverunt. Monachi vero illi a Justiniano in epistola ad Hormisdam, Achilles, Johannes, Leontius et Mauritius (pro quo, sine justa aliqua ratione, a Baronio substitutus est Maxentius) nominantur: quibus et Petrus diaconus et Johannes Lector sese adjunxerunt. Extant de incarnatione et gratia Domini nostri Jesu Christi partis utriusque scripta: Petro diacono, cum sociis, suum ita concludente: "Quorum omnium sanctorum patrum imbuti doctrinis, anathematizamus Pelagium et Celestium, simulque etiam Julianum Eclanensem, et qui illis similia sapiunt præcipue libros Fausti Galliarum episcopi, qui de monasterio Lirinensi profectus est, quos contra prædestinationis sententiam scriptos esse non dubium est. In quibus non solum contra horum omnium sanctorum patrum, verumetiam contra ipsius apostoli contradictionem veniens, humano labori subjungit gratiæ adjutorium ; atque totam omnino Christi evacuans gratiam, antiquos sanctos non ea gratia, qua et nos, secundum quod docet beatissimus Petrus apostolus, sed naturæ possibilitate salvatos impie profitetur.'

[ocr errors]

Fulgentius vero et cæteri Africani præsules librum suum hoc claudunt epilogio: "Deus qui hominem condidit, ipse prædestinatione sua et donum illuminationis ad credendum, et donum perseverantiæ ad proficiendum atque permanendum, et donum glorificationis ad regnandum, quibus dare voluit, præparavit: quique non aliter perficit in opere, quam in sua sempiterna atque incommutabili habet voluntate dispositum. Cujus prædestinationis veritatem qua nos ante mundi constitutionem prædestinatos in Christo testatur apostolus, si quis detrectat cordis credulitate recipere, vel oris professione proferre (si ante ultimum diem vitæ præsentis, impietatis suæ contumaciam qua Deo vivo et vero rebellis obsistit non abjecerit) manifestum est

y Baron. ann. 419. sec. 96.

Ephes. cap. 1. ver. 4.

Act. cap. 15. ver. 11.

eum non pertinere ad eorum numerum, quos Deus in Christo ante mundi constitutionem gratis elegit et prædestinavit ad regnum. Pro quibus tamen nec oratio fidelium debet desistere, nec charitas aliquando torpere, ut Deus eis gratiam suæ illuminationis donet; per quam in eis semen divini sermonis fructificet, qui frustra exterioribus auribus sonat, nisi Deus spirituali munere auditum hominis interioris aperiat."

Præter communem hunc ad omnes, peculiaris Fulgentii ad Petrum diaconum liber transmissus extat: in quo, non de hisce tantum quæstionibus, sed de universa fidei regula, Catholicam ecclesiæ doctrinam brevi quasi tabella delineandam ille sibi proposuit. Unde ad præsens spectantia negotium capitula hæc excerpsimus.

"Firmissime tene, et nullatenus dubites; neminem hic posse hominum pœnitentiam agere, nisi quem Deus illuminaverit, et gratuita sua miseratione converterit, apostolus enim dicit: Ne forte det illis Deus pœnitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant a diaboli laqueis.”

"Firmissime tene, et nullatenus dubites; posse quidem hominem, quem nec ignorantia literarum nec aliqua prohibet imbecillitas vel adversitas, verba sanctæ legis et evangelii, sive legere, sive ex ore cujusquam prædicatoris audire: sed divinis mandatis obedire neminem posse, nisi quem Deus gratia sua prævenerit; ut quod audit corpore, corde etiam percipiat, et accepta divinitus bona voluntate atque virtute, mandata Dei facere et velit et possit. Nequed enim qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus: qui etiam operatur in nobis et velle et perficere pro bona voluntate."

"Firmissime tene, et nullatenus dubites; Deo incommutabili non solum præterita et præsentia, sed etiam futura omnia incommutabiliter esse notissima; cui dicitur: Deus, qui occultorum es cognitor, qui scis omnia antequam fiant.

[ocr errors]

Fulgent. de fide ad Petr. cap. 31. et cap. 4. sequent.

2 Tim. cap. 2. ver. 25, 26.

1 Cor. cap. 3. ver. 6. Philipp. cap. 2. ver. 13.

e Dan. cap. 13. ver. 42. Susannæ.

"Firmissime tene, et nullatenus dubites; Trinitatem Deum incommutabilem rerum omnium atque operum tam suorum quam humanorum certissimum cognitorem, ante omnia secula scire quibus esset per fidem gratiam largiturus sine qua nemo potest ex initio mundi usque in finem a reatu peccati tam originalis quam actualis absolvi. Quos enim Deus præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis filii sui."

[ocr errors]

Firmissime tene, et nullatenus dubites; omnes quos vasa misericordiæ gratuita bonitate Deus fecit, ante constitutionem mundi in adoptionem filiorum Dei prædestinatos a Deo neque perire posse aliquem eorum quos Deus prædestinavit ad regnum cœlorum; nec quenquam eorum quos non prædestinavit ad vitam ulla posse ratione salvari. Prædestinatio enim illa gratuitæ donationis est præparatio, qua nos apostolus ait prædestinatosɛ in adoptionem filiorum Dei per Jesum Christum in ipsum.”

Eosdem Africanos episcopos in Sardinia exulantes de gratiæ et liberi arbitrii quæstione consuluerunt etiam Johannes quidam presbyter et archimandrita atque Venerius diaconus: quorum prior Johannes Maxentius forte fuerit; quem ut Antiochenum presbyterum fuisse ex Adone, ita pro archimandrita se gessisse ex illis Dioscori diaconi verbis possumus colligere: "Maxentius, qui sub abbatis vocabulo dixit se congregationem habere; si interrogetur, aut cum quibus monachis vixit, aut in quo monasterio, aut sub quo abbate monachus factus est, dicere non potest:" qua ratione, inter Pauli exitum et Euphrasii ingressum vacante sede Antiochena, istas ab eis scriptas fuisse literas liceret conjicere. Ad eas vero respondit tum seorsum Fulgentius, de veritate prædestinationis et gratiæ tribus libris editis; tum communiter Byzaceni præsules alii, synodica ejusdem argumenti conscripta epistola. Fulgentianæ de gratia doctrinæ summa est: eam "non' omnibus hominibus universaliter dari, et quibus datur non

Rom. cap. 8. ver. 29.

Ephes. cap. 1. ver. 5.

h Dioscor. suggest. post Hormisdæ epist. 64. pag. 528, 529. edit. Roman. Fulgent. de verit. prædest, et grat. lib. 2. pag. 75. edit. Paris. ann. 1612.

æqualiter dari. Illius est enim, (inquit) vel quibus eam, vel quantam dare, qui non eam humanis voluntatibus aut operibus debitam retribuit, sed gratuitam illuminandis cordibus misericors ac benignus infundit. Et ideo cui voluerit, et quantum voluerit, profecto largitur; quia neque ullo bonæ voluntatis exortu, neque effectu cujusquam boni operis priusquam gratiam tribuat invitatur."

De veritate prædestinationis sententiam suam doctissimus pater ita aperit. "Omnesk prædestinati sic vocantur ut justificentur, sic justificantur, ut glorificentur. Ac per hoc prædestinavit quos voluit, et ad opera bona, et ad præmia sempiterna: prædestinavit ad vitam bonam, prædestinavit ad vitam æternam: prædestinavit ad fidem, prædestinavit ad speciem; prædestinavit adoptandos in seculo, prædestinavit glorificandos in regno: prædestinavit per gratiam faciendos primogeniti fratres, prædestinavit per gratiam perficiendos ejusdem unigeniti cohæredes. Hæc omnia sicut in se continet prædestinationis æternitas, sic implet prædestinantis Dei misericordia, et justa majestas." "Prædestinatio' utique filiorum Dei ad hoc utiliter non solum cognoscitur, verum etiam prædicatur; ut in omnibus bonis humanæ voluntatis et operis, dum divina prædestinatio in æterna gratiæ præparatione cognoscitur, ejusdem prædestinationis effectus in ipsa gratiæ donatione nihilominus agnoscatur: ac per hoc in ista filiorum Dei adoptione, quam Deus et prædestinando præparavit ex æternitate, et vocando ac justificando largitur in tempore, gratia Dei glorificetur, et ipsa laudetur."

"Cujus prædestinationis ita manet æterna firmitas et firma æternitas, non solum in dispositione operum, verum etiam in numero personarum: ut nec de illius numeri plenitudine quispiam salutis æternæ gratiam perdat, nec extra illius numeri quantitatem ad donum salutis æternæ perveniat. Deo enim, qui scit omnia antequam fiant, sic non est incertus prædestinatorum numerus, sicut disposi

Fulgent. de verit. prædest. et grat. lib. 3. pag. 131, 132.
Ibid. pag. 133, 134.
m Ibid. pag. 135.

« AnteriorContinuar »