Imágenes de páginas
PDF
EPUB

AD

BRITANNICARUM ANTIQUITATUM

COLLECTANEA

INDEX CHRONOLOGICUS.

NN 2

QUOD AB AUTHORE IN HAC EPISTOLA DE ADDENDIS DICTUM

EST, DE EDITIONIBUS PRIORIBUS EST INTELLIGÈNDUM ;
HÆC ENIM SUO CUIQUE LOCO INSERTA JAM EXHIBEN-
TUR.

JACOBUS ARMACHANUS

BENIGNO LECTORI

SALUTEM.

QUOD non efficit hora, plerumque præstat mora: in eo præsertim scriptionis genere, quæ tota lectionis est et observationis, indeque cum ipso tempore adaugescit. Dum igitur prælum aliis distineretur operis, nostra Britannicarum Antiquitatum Collectanea ter relegendi facultas data est: ubi errata, non typographica solum (quæ, me absente, præter modum accreverant) sed mea ipsius quoque non pauca emendandi commodam occasionem nactus, reipsa ostendere volui, quantopere probatum mihi fuerit nobilissimi philosophi præclarum illud oraculum; δεῖν ἐπὶ σωτηρίᾳ τῆς ἀληθείας καὶ τὰ οἰκεῖα ἀναιρεῖν. Sed et aliarum observationum, quæ interea in mentem venerant, tanta facta est accessio; ut ex trina illa relectione redundans fructus tertiæ cujusdam editionis vicem supplere posse videretur.

Indicem præterea chronologicum adjecimus locupletis

a Oportere, veritatis tuendæ causa, vel nostra ipsorum dicta evertere. Aristot. Ethic. Nicomach. lib. 1. cap. 4.

simum ut quæ in toto opere passim disjecta jacent, explicatis ordinibus temporum, uno in conspectu omnia ponerentur. Unde nec iis solum quæ vere contigerunt, sed etiam quæ vulgo circa ea tempora accidisse credebantur, locum hic dedimus: certum, ubi res dabat, annum apponentes; ubi vero id fieri non poterat, ad proximam quamque annorum decadem singula indefinite referentes. Ista, Lector, nescire te noluimus.

« AnteriorContinuar »