Imágenes de páginas
PDF
EPUB

a qua, duodecimo post Christum seculo, Johannes de Craticula sedem episcopalem in peninsulam duobus passuum millibus inde distantem, insulam Aaron prius dictam, transtulit; ubi nunc urbs Macloviensis sive S. Malo, ab hoc primo suo præsule nomen sortita. Is vero ubi Alethæ quadraginta sedisset annis, a malevolis civibus episcopatu pulsus, maledictis Britannis (Aremoricis utique non, ut Magdeburgensesd centuriatores habent, Anglis) in Gallias abiit; ubi a Leontio Santonum (non Saxonum; ut iidem, vitiata Sigebertini chronici exemplaria secuti, retulerunt) episcopo humaniter est exceptus. Britannos demum, post septennalem terræ suæ cladem veniam postulantes, data rursum benedictione absolvit : et apud Santones decimo septimo Calendas Decembris in Dominicæ noctis conticinio vita finita, extra urbis muros honorifice sepultus est a Leontio, non Burdegalensi (ut Baronio est visum) sed Santonensi episcopo; quem Remensi concilio circa annum DCXXX. habito interfuisse Flodoardus author est. Inter μakooẞíovs enim Machutus numeratur: utpote cui ultra ætatem centenariam, triginta quidem annos Sigebertus, triginta vero et tres Johannes Tinmuthensis, ex quo suam Machuti legendam mutuatus est Capgravius, et Floriacensish bibliothecæ biographus (sive Bilius Armoricanus diaconus is fuerit sive quis alius) attribuit. Videndumque, ex præcedentibus, an non ad hunc spectet, quod magistro ipsius Brendano ex Eusebio, vel Eusebiani potius chronici continuatore Sigeberto, attribuit Johannes de Garlandia, in libro septimo elegiarum suarum.

Fracta pace Deus irascitur: edocet illud
Prælustri sancto Scotia clara viro.

Brandanus Eusebio maledixit teste Britannos:
Iccirco flebant multa pericla pati.

Johan. Tinmuthensis, in vita Machuti.

e Sigebert. in chronic, et eum secutus Matthæus Florilegus, ann. 561.

d Centur. 6. cap. 10. col. 7. 53.

* Baron. ann. 566. sec. 19.

Flodoard. histor. Remens. eccles. lib. 2. cap. 5.

Sigebert. Gemblac. in vit. Maclovii, cap. 26. apud Surium, tom. 6. Noyemb. 15.

Vit. Machut. cap. 16.

Trans mare se misit, et eos prece solvit eorum ;
Et peregre licuit ire venire viro.
Frangentes igitur pacem maledictio franget;
Gratia nec fractos quæ reparabit erit.

In Britannia sancti Leonorii episcopi et confessoris memoriam Calendis Juliis celebrari, in additionibus ad Usuardi martyrologium Johannes Molanus annotat. Pater illi nobilissimus Britannus fuisse dicitur nomine Hoeloc, mater Almapompa, magister toties a nobis laudatus Iltutus sive Heltutus, vir sapientissimus. Postquam "divina dispositione factus esset episcopus, cum septuaginta duobus discipulis et aliis servitio fratrum deputatis, navim ascendit, et in Galliam transivit: ubi cum fratribus suis sylvam complanavit. Illo autem tempore Childebertus rex Franciæ imperabat simulque Britanniæ transmarinæ." Ita vitæ Leonorii scriptor: qui in majori degens Britannia, transmarinæ nomine Armoricam intelligit, ut et Childeberti appellatione primi Christiani Francorum regis Clodovei filium; a quo, et conjuge ipsius Ultrogodi, quam Gregorius Turonensisk Wltrogotham, Venantius Fortunatus' Ultrogothonem vocat, et optimatibus regni, sanctum antistitem honorifice exceptum fuisse narrat. Addit idem Commorum quendam eo tempore ducatum Britanniæ Armoricæ occupavisse, excluso legitimo hærede Iudualo, ducis Britanni Rigualdi filio, de quo in vita huic æqualis Samsonis, Landavensi registro inserta, ita legimus: "His diebus comes Commorus externus omnibus Britannis præerat: qui Ionam Britannorum indigenam comitem occiderat, filiumque ejus Indualum regi Hildeberto et reginæ in captivitate custodiendum tradiderat :" quomodo etiam Induualum filium Ionæ filii Riadam, in ejusdem Samsonis vita, quamm Johannes a Bosco in lucem dedit, appellatum invenimus.

Gildam Britonem floruisse Pelagio secundo pontifice Romano, qui factus est pontifex circiter annum salutis

Histor. Francor. scriptor. ab Andrea du Chesne edit. tom. 1. pag. 536.
Gregor. histor. Francor. lib. 4. cap. 20. et lib. 5. cap. 43.

1 Fortunat. lib. 6. epigram. 8.

Vit. Samson. in Floriacensi bibliotheca, cap. 4.

humanæ DLXXX. scribit Polydorus Vergilius": Radulpho de Diceto quoque id similiter attestante; qui Gildam Britonum gesta flebili sermone descripsisse anno incarnati Verbi DLXXXIV. affirmat. Johannes Trithemius," Gildam discipulum B. Eltuti abbatis et condiscipulum S. Samsonis Dolensis episcopi claruisse anno DC. in Britannia," asserit. Nos in fine capitis præcedentis anno DLXIV. a Gilda scriptum fuisse collegimus hoc quod unicum illius extat opusculum: in quo, quæ rerum facies per annos XLIV. a victoria Badonica ad illud tempus usque, in Britannia fuerit; his ille verbis explicat: "Sed ne nunc quidem ut antea civitates patriæ inhabitantur, sed desertæ dirutæque hactenus squalent: cessantibus licet externis bellis, sed non civilibus. Hæsit etenim tam desperati insulæ excidii, insperatique mentio auxilii memoriæ eorum qui utriusque miraculi testes extitere: et ob hoc reges, publici, privati, sacerdotes, ecclesiastici suum quique ordinem servarunt.”

"At illis decedentibus, cum successit ætas tempestatis illius nescia, et præsentis tantum serenitatis experta; ita cuncta veritatis ac justitiæ moderamina concussa ac subversa sunt, ut earum non dicam vestigium, sed ne monumentum quidem in supradictis propemodum ordinibus appareat: exceptis paucis, et valde paucis, qui ob amissionem tantæ multitudinis, quæ quotidie prona ruit ad tartara, tam brevis numerus habentur; ut eos quodammodo venerabilis mater Ecclesia in suo sinu recumbentes non videat, quos solos veros filios habet. Quorum ne quis me egregiam vitam omnibus admirabilem Deoque amabilem carpere putet, quibus nostra infirmitas in sacris orationibus, ut non penitus collabatur, quasi columnis quibusdam ac fulcris saluberrimis sustentatur, si qua liberius de his, imo lugubrius, cumulo malorum compulsus, qui serviunt non solum ventri sed Diabolo potius quam Christo, qui est benedictus in

"Polyd. Vergil. epist. ad Cuthbert. Tonstal. Londinens. episc. præfix. Gildæ a se edito, anno 1525.

Trithem. de vir. illustr. ord. Benedicti, lib. 3. cap. 47.

secula Deus, non tam disceptavero quam deflevero. Quippe quid celabunt cives, quod non solum norunt, sed exprobrant jam in circuitu nationes?"

Atque hic contextus Gilda filum abrumpitur in MS. Cantabrigiensis academiæ codice; quem a Cormaco quodam descriptum fuisse, carmen hoc ad libri calcem adjectum indicat:

Historiam Gilda Cormac sic perlege scriptam
Doctoris digitis, sensu cultuque redactam.
Hæc tenues superat, multos carpitque superbos.

Cum enim historica tantum excerpenda sibi Cormacus proposuisset: non modo totam illam Gildæ flebilem querelam et acrem sui temporis hominum castigationem, quæ pars libri est multo maxima, sed etiam longissimam præfationis ipsius partem prætermittendam sibi putavit; quæ in Cantabrigiensi exemplari ita decurtata legitur.

"In hoc libro quicquid deflendo potius quam declamando, vili licet stylo tamen benigno, fuero prosecutus, ne quis me affectu cunctos spernentis omnibusve melioris (quippe qui commune bonorum dispendium malorumque cumulum lacrymosis querelis defleam) sed condolentis patriæ incommoditatibus miseriisque ejus ac remediis condelectantis, edicturum putet. Quia vero non tam fortissimorum militum enunciare trucis belli pericula velut statutum est, quam desidiosorum, silui: fateor, cum immenso mentis dolore et animi compunctione cordisque contritione et adtonito sensu, sæpius hæc omnia in animo revolvere. Et, ut mihi renum scrutator testis est Dominus, spatio bilustri temporis vel eo amplius prætereuntis, imperitia, sicut et nunc, una cum charissimis me amicis imperantibus, ut qualemcunque gentis Britannica historiolam sive admonitiunculam scriberem. In zelo igitur domus Domini, sacræ legis, seu cogitatuum rationibus, vel fratrum religiosis precibus coactus, nunc persolvo debitum

In libris editis, et brevius et multo rectius, legitur. "Silui, fateor, cum immenso cordis dolore (ut mihi renum scrutator testis est Dominus) spatio bilustri temporis vel eo amplius prætereuntis; imperitia, sicut et nunc, una cum vilibus me meritis inhibentibus, ne qualemcunque admonitiunculam scriberem."

multo tempore antea exactum: vile quidem stylo, sed fidele (ut puto) et amicale quibusque egregiis Christi tyronibus; grave vero et importabile apostatis insipientibus, quorum priores (ni fallor) cum lachrymis forte quæ ex Dei charitate profluunt: alii enim atque cum tristitia (sed quæ de indignatione et pusillanimitate deprehensæ conscientiæ extorquetur) illud excipient. Igitur, Deo volente, pauca de situ Britanniæ, de contumacia, &c. dicere conamur."

In ipso vero opere, post temporum superiorum historiam explicatam, ad suæ ætatis hominum castigationem Gildas deveniens, reges primum et judices, episcopos deinde et totum sacerdotalem ordinem aggreditur: a regum et judicum objurgatione isto ducto principio: "Reges habet Britannia sed tyrannos, judices habet sed impios; sæpe prædantes et concutientes, sed innocentes; vindicantes et patrocinantes, sed reos et latrones; quamplurimas conjuges habentes, sed scortantes et adulterantes, crebro jurantes, sed perjurantes; voventes, et continuo propemodum mentientes; belligerantes, sed civilia et injusta bella agentes; per patriam quidem fures magnopere insectantes, et eos qui secum ad mensam sedent [latrones'] non solum amantes sed et munerantes; eleemosynas largiter dantes, sed e regione immensum montem scelerum exaggerantes; in sede arbitraturi sedentes, sed raro recti judicii regulam quærentes; innoxios humilesque despicientes, sanguinarios, superbos, parricidas, commanipulares et adulteros Dei inimicos (si fors, ut dicitur, tulerit) qui cum ipso nomine certatim delendi erant, ad sidera prout possunt, efferentes; vinctos plures in carceribus.habentes, quos dolo sui potius quam merito proterunt, catenis onerantes; inter altaria jurando demorantes, et hæc eadem ac si lutulenta paulo post saxa despicientes."

A generali deinde principum reprehensione, ad singularem quinque regulorum castigationem, qui simul eo tempore diversis insulæ partibus præfuerant, descendit Gildas. Ubi Britannica historiæ scriptores similiter pec

Vit. Gildæ. cap. 15. in bibliotheca Floriac. Johan, a Bosco.

« AnteriorContinuar »