Imágenes de páginas
PDF
EPUB

statuit: et benedictis fratribus Hiberniam navigavit; et visitato patre suo ac consolato, gratias Deo referebant:" Refert deinde, post reconciliatos ipsius interventu duos. reges Hiberniæ inter se dissentientes in Britanniam rediisse, "monasteria et ecclesias per totam Cereticam regionem quæ nunc Cardiganshire appellatur ædificavisse," Mailgonem illum de quo diximus sive Mailgunum2 regem borealium Britonum (qui ad debellandos et deprædandos australes Britones cum exercitu veniens, sanctum injuria affecerat) castigavisse, Hierosolymam una cum Davide et Theliao venientem a patriarcha episcopalem ordinem accepisse, atque in ecclesia Mauritania præfata post tantos labores quievisse. Ea autem non alia hic accipienda, quam episcopalis alia ecclesia Lhan-padern vaur appellata in quo vocabulo decomposito, priora duo membra Fanum Paterni; postremum illud Vaur sive Maur (M. enim et V. consonas in Cambrobritannica lingua permutari inter se notum est) a quo Mauritaniæ nomen deflexum videri posset, magnum denotat.

Eo in loco per unum et viginti annos illum vixisse ex Johanne, Sulgeni patris vitam enarrante, declaravimusa : ubi et Paterni sanctitatem sequenti hoc ille carmine conatus est depingere.

Omnia quæ mundi sunt vana et lubrica cernens ;
Intendens animo cœlestia numina toto,

Devovit Christo totum servire per ævum.

Ac etiam sanctum mactans cruciamine corpus,

Semper inexhausto persistens valde labore,

Orans, jejunans, vigilans, lachrymansque gemensque ;

Esuris alimenta simul, nexisque levamen,

Hospitibus pandens aditum, sitíentibus haustum,

Ægrotis curam, nudis miseratus amictum :

Prudens quæque gerens, perfecit cuncta potenter.
Ac sic lucifluum meruit conscendere regnum,
Cuncti quo sancti miro splendore beantur.

Postquam "Cereticorum ecclesiam", ut loquitur vetus vitæ illius scriptor, quem in bibliotheca Cottoniana vidimus, "et pascendo rexisset, et regendo pavisset:" a Caradauco rege (qui, ultra terminos Britanniæ regno propagato, mi

2 Vid. supra, cap. 5. op. tom. 5. pag. 112. a Ibid. pag. 114.

norem Britanniam regno suo subjugaverat) in Armoricam revocatus, in Samsonis Dolensis metropolitæ familiaritatem venit. "Statuit autem sanctus Samson, ut quamvis omnis episcopatus terræ sibi censum redderet, sancti tamen Paterni episcopatus liber ab omni homine fieret. Urbs autem Guenet sedes episcopatus sancti Paterni erat. Post hæc congregata synodo, ubi multum ab invidis et falsis fratribus fatigatus extitit, confirmata tamen demum inter ipsum et episcopos unitate pacis ; timens ne per intolerantiam illorum aliquo vel tenui modo irasceretur vel læderetur humilitas ejus; terram illam deserens Francos adiit, et decimo septimo calendas Maii in Domino obdormivit. Tres namque ejus solemnitates minoris Britanniæ incolæ festive venerantur et colunt: diem videlicet qua pax præfata cum episcopis reformata fuit Kalendis Novembris, et diem qua gradum episcopatus accepit duodecimum Calendas Julii et diem obitus sui": Habet ista in illius vita Johannes Tinmuthensis: a quo, de loco sepulturæ, scriptor vitæ Ælgari eremitæ, in Landavensi regesto, dissentit; non apud Francos, sed in Enly sive Berdseia Britannorum insula corpus illius conditum fuisse asseverans. Non alia autem est urbs Guenet hic commemorata, quam Venetorum illa in Armorica, Vennes appellata: in qua integro pene ante hoc tempus seculo synodus est habita, cui Paternus, et ipse quoque, ut hariolantur nonnulli, Venetensis in ea ordinatus episcopus, interfuit: sed alius plane a nostro, quem ego Paternum illum fuisse facile crediderim qui concilio Parisiensi III. circa annum Christi DLX. habito una cum Samsone subscripsisse legitur: licet hic Paternum Abrincensem præsulem, cujus ad Aprilis diem decimum sextume apud Surium vita conscripta extat, a Baronio et aliis intelligi non ignorem.

De Samsone Eboracensi archiepiscopo, qui e majore Britannia pulsus inter Armoricanos metropolitico suo mu

b Vid. Saussayi martyrolog. Gallican.

c Tom. 1. concilior. Galliæ, pag. 137. 140.

d Ibid. pag. 317.

• Nostri quoque Paterni obitus 15. Aprilis contigit.

f Baron. ann. 559. sec. 32.

nere functus fuisse traditur, quæ tum occurrerunt, in quinto capite protulinus: quibus et illam Turonensium assertionem, in concertatione cum Dolensi ecclesia anno MCXCIX. coram Innocentio III. instituta, jam visum est adjungere: "Cums olim tota Britannia fuisset Turonensi ecclesiæ tanquam metropoli suæ subjecta; Britannis tandem conspirantibus contra regem Francorum, et proprium sibi constituentibus regem, occasione beati Samsonis quondam Eboracensis archiepiscopi qui, dum in partibus Britanniæ pateretur exilium, in Dolensi ecclesia cum archiepiscopalibus insignibus ministrarat, Dolensis ecclesia contra Turonensem supercilium elationis assumpsit; Britannis volentibus sibi novum archiepiscopum, sicut novum regem creaverant, suscitare." Huic autem Eboracensi Samsoni alium successisse Samsonem Dolensem archiepiscopum, ad annum DLXI. affirmat Matthæus Florilegus: eundem nimirum illum, quem cum Paterno concilio Parisiensi adfuisse diximus.

Ejus vita a diversis conscripta, Baldrici historiæ pontificum Dolensium, Vincentii Bellovacensis historiali speculo, Johannis Tinmuthensis sanctilogio Britanniæ, et bibliothecæ Floriacensi Johannis aBosco inserta cernitur: quorum biographorum postremus genus ipsius hunc in modum explicat: "Paterh S. Samsonis Demetiano ex genere, Amon nomine, exortus est: et mater ejus Anna nomine, de Venetia provincia quæ proxima est eidem Demetiæ, exorta est." Ubi per Venetiam Monemuthensis comitatus est intelligendus, Guent Britannis appellatus: Demetia vero non cum Ricemarcho1 et Caradoco ad agrum Penbrochiensem restringenda, sed cum Galfrido Monemuthensi1 et Giraldo Cambrensim ad universam australem Walliam extendenda hic est; si quidem in Glamorgania, quæ Monemuthensi proxima est provinciola, natus est Samson, quemadmodum ex Lelando Balæus" retulit.

g Innocent. III. regest. lib. 2. epist. 79.

h Vit. Samson. in Floric. bibliothec. cap. 1.

i Ricemarch. in vita Davidis Menev. MS.

k Caradoc. in chronico Walliæ. pag. 71. 151. 154.

1 Galfrid. histor. Britannic. lib. 3. cap. 10.

m Girald. descrip. Cambriæ, cap. 2.

n Jo. Balæ. script. Britann. centur, 1. cap. 62.

In schola egregii Britannorum magistri Iltuti educatus Samson, ab ejus cœnobio (ut prius dictum) in vicinam insulam trajiciens, sub Piro abbate vixit, eique vita functo in monasterii regimine successit; et quarto post susceptum illud munus anno, cum eruditis quibusdam Scotis adiit Hiberniam. Inde rediens, Amonem patrem ex insulano illo monasterio eductum, una cum Hibernico abbate quem dæmone liberaverat et quodam fratre presbytero, in eremo juxta Habrinum flumen (Sabrinam Hafren Britanni vocant) collocavit. Ipse ad interiora eremi penetrans, in secretissimo quodam specu diu vitam duxit. Postea abbas in monasterio a S. Germano constructo constitutus, a Dubricio in cathedra B. Petri apostoli collocatus, et episcopus ordinatus est. Demum "ad Armoricas terras Britannicæ gentis, data sibi benedictione patris Dubricii abbatisque Iltuti et totius cleri et populi, recessit:" sed prius, "assumptis quibusdam secum fratribus citra Abrinum mare perrexit, terram matremque suam visitavit, et ecclesiam ab ea factam consecravit."

Leguntur hæc in Samsonis vita, quæ in Landavensi habetur regesto: cum quibus conferenda quæ in S. Maglorii vita memorantur, a Laurentio Surio edita: "B. Samson, cum semper esset divinis rebus intentus et religioni præcipue addictus, a clero et populo electus est episcopus; et a quibusdam ejus gentis præsulibus, licet invitus, juxta sanctorum patrum decreta est ordinatus. Cum autem diu in ea gente (majoris videlicet Britanniæ) versatus esset : valefecit plebi suæ, et cum B. Maglorio nonnullisque clericis et laicis in Britanniam minorem prædicandi causa trajecit. Ubi cum, agente Childeberto' Francorum rege, episcopi ministerium accepisset; per omnem regionem illam longe lateque diffusa est fama nominis ejus :" unde etiam cum aliis usu et necessitudine est conjunctus, tum S. Germanos; qui Parisiensis factus episcopus, Parisiensi illi de quo diximus cum Samsone subscripsit concilio.

• Vit. Samson. in Floriac. biblioth. cap. 3. Vincent. specul. histor. lib. 21. cap.

[blocks in formation]

Ex Amonis, patris Samsonis, fratre Umbrafele, et Annæ, matris Samsonis, juniore sorore Afrella, in majore Britannia natus est Maglorius: qui cum cognato suo Samsone, ab Iltuto "ett liberalibus disciplinis, et sacris literis. egregie est institutus." Samson "patruum" Umbrafelem presbyteratus officio jam perfunctum monasterii in Hibernia abbatem" constituit; et postquam episcopus factus est, Maglorium filium ejus diaconum ordinavit, in minorem Britanniam secum abduxit, et in Dolensi sive episcopatu sive archiepiscopatu reliquit successorem. Nam et archipræsul Dolensis in Lotharii et Ludovici diplomate nominatus reperitur Maglorius: licet in Turonensis II. concilii hisce temporibus, anno videlicet DLXVII. habiti canone nono metropolitani nomine non alium quam Turonensem archiepiscopum designatum constet; ubi cautum est, "ne quis Britannum aut Romanum in Armorico, sine metropolitani aut comprovincialium voluntate vel literis, episcopum ordinare præsumat."

Amonis et Umbrafelis sororem Derwelam sive Darwalam matrimonio conjunxit sibi Wentus comes, Guinicastrensis urbis conditor; atque ex ea jam decrepita filium suscepit, qui Machuti et Maclovii nomen obtinuit. Eum mater sexagesimo sexto (ut aiunt) ætatis suæ anno, nocte vigilia Paschatis, in valle Carvana apud Morganenses peperit: ubi et baptizatus puer est et educatus a Brendano Hiberno abbate, qui Lhancarvanensi3 monasterio post Ellenium præfuit; et Clonafertæ demum in patria sua obiit, anno vel DLXXVII. vel DLXXXIII. nam et utrumque annales nostri Ultonienses indicant, et in utroque dies decimus septimus Calendas Junii in Dominicam incidit; quod quo decessit ille tempore contigisse vitæ scriptor annotat. Maclovius vero in Britannia Armorica Alethæ urbis factus est episcopus, ubi Rinctusa amnis mare influit :

t Vit. Maglorii, apud Surium, tom. 5. Octob. 24.

u Vit. Samson. in regesto Landavensi.

w Vid. theatr.. antiquitat. Paris. Jacobi Breulii.

* Vit. Machut. in bibliotheca Floriacensi a Jo. Bosc. edit. cap. 1. et 8.

y Vid. supra, cap. 13. op. tom. 5. pag. 530.

2 Supr. cap. 12. op. tom. 5. pag. 486,

a Rance.

« AnteriorContinuar »