Imágenes de páginas
PDF
EPUB

DCLXIV. concesso monet, 66 ut ipsi monachi sub regula sancti Benedicti vel sancti Columbani conversari et vivere debeant:" et non longe post, Hildulphus Trevirensis archiepiscopus in consimili privilegios, cœnobia a Deodato Nivernensi episcopo in valle Galilæa apud Lotharingos constructa fuisse memorat, "ubi monachos vel peregrinos sub sanctissimorum patrum Benedicti et Columbani regula victuros deliberabat collocare devotus ;" et Theodoricus II. Francorum rex in donatione anno DCCXXIV. data Maurimonasteriensibus juxta Argentinam cœnobitis gratiam facit, sub sua defensione, "cum omnibus rebus suis et monasterii sui, secundum normam patrum domini Benedicti et domini Columbani, quietos residere atque securos." Non quod una eademque esset utriusque regula sed quod Columbani sectatores, majoris profectus ergo, duas illas celeberrimas asceticæ vitæ normas conjunxissent; quæ mediis hisce temporibus in Italia, Gallia et Germania solæ enitebant et apparebant. Unde quum Robertus abbas Molismi in Burgundia, "discipulis" persuaderet, ut labore manuum viverent, decimas et oblationes clericis qui in diocesi deservirent relinquerent, femoralibus, staminiis pelliciisque abstinerent: illi contra nitentes, a consuetudinibus quæ in occiduis orbis monasteriis observabantur, quas constat institutas esse a beato Mauro discipulo S. Benedicti et a beato Columbano, recedere abnuerunt."

Etsi vero sub Valentiniano abbate, quem ipsius Benedicti fuisse discipulum, et Romæ annis multis Lateranensi monasterio præfuisse, in libri secundi dialogorum suorum Gregorius docet exordio, Britanniæ et Scotia, sive Hiberniæ, ordinem ostensum fuisse Benedicti, Petrus Casinensis diaconus significet: a Columbano tamen nostro proprium conditum fuisse canonem, in vita ipsius Jonas abbas

s Vit. S. Deodati. cap. 13. in tomis Surii et Mosandri; Junii 19.

t Apud Jodoc. Coccium, in Dagoberto suo, cap. 6.

"Rob. de Monte, de immutatione ordinis monachorum: apud Camden. in Hibernia, pag. 767.

W

w Petr. Diac. in catalog. abbat. Casin. et Lateran. apud Constantin. Cajetan. pro Johanne diacono cardinal. lib. 2. cap. 8. pag. 244.

clare confirmat; de monasteriis ab eo constructis hunc scribens in modum : "His ergo in locis monachorum plebibus constitutis, ipse vicissim omnibus intererat, regulamque quam tenerent Spiritu sancto repletus condidit: ex qua, qualis et quantæ disciplinæ vir sanctus fuerit, prudens lector vel auditor agnoscit." Neque aliam par est credere Sangallensibus in Helvetia cœnobitis ab eorum conditore S. Gallo traditam initio fuisse regulam: de quo Nicolaum Oudartum, si placet, canentem audias :

Sancta Columbani placuit sic regula Gallo,
Protinus ut generis spreverit omne decus,
Discipulumque illi se junxerit: et suo lerno
Plus Araris lentas mox adamarit aquas.
Unde ablegatus Brunichildis fraude, Suevum

Devia adit; functus nomina datque loco.

De diversa tonsuræ ratione, ut ad eam jam accedamus; Naitanum Pictorum regem abbas Ceolfridus jam olim admonuit, quod neque apostoli omnes uno eodemque sunt modo tonsi, neque nunc Ecclesia Catholica, sicut una fide, spe, et charitate in Deum consentit, ita etiam 'una atque indissimili totum per orbem tonsuræ sibi forma congruit." Omnibus tamen anteponendam ille censuit, quam in capite suo gestavisse Petrum credidit, utpote a consuetudine Romanorum, qui ad Petrum omnium suarum traditionum originem referebant, ad Anglo-Saxones suos traductam: quamque iis qui vel monachi votum vel gradum clericatus habebant" ferendam esse judicavit, ad formam coronæ quam in passione sua spineam portavit in capite" Servator noster effictam et figuratam. Ejusque suasionibus gentem Pictorum ita commotam fuisse refert Beda2, ut "attonderentur omnes in coronam ministri altaris ac monachi; quasi novo se discipulatui beatissimi apostolorum principis Petri subdidissent."

66

66

Ubi notandum, apud Romanos olim eandem fuisse tonsuram et clericorum et monachorum: quum hodie non modo tonsura in rasuram sit conversa, sed diversi etiam

Al. Nechtanum.

2 Bed. lib. 5. in fine capitis.

y Bed. lib. 5. hist. cap. 22.

Mo

generis monachi et clerici gerere soleant coronam. nachi enim, tota supra aures capitis parte abrasa, inferiorem ad modum coronæ (puræ tamen et illibatæ non, ut olim, spineæ) intonsam relinquunt; clerici vero brevi tantum in vertice utuntur orbe: quem morem, ut ab hæreticis in Hispaniam introductum, ita olim condemnaverat Toletanusa canon : Omnes clerici vel lectores, sicut Levitæ et sacerdotes, detonso superius capite toto, inferius solam circuli coronam relinquant: non sicut hucusque in Galliciæ partibus facere lectores videntur, qui prolixis, ut laici, comis in solo capitis apice modicum circulum tondent. Ritus enim iste in Hispania hucusque hæreticorum fuit. Unde oportet, ut pro amputando ab ecclesiis scandalo hoc signum dedecoris auferatur, et sit una tonsura vel habitus, sicut totius Hispaniæ est usus. Qui autem hoc non custodierit, fidei Catholicæ reus erit."

Ut Romanorum vero a Petro, ita ab ea diversæ orientalium tonsuræ originem a Paulo Beda repetit; de Theodoro, Tharsi in Cilicia nato, scribens: "Subdiaconus ordinatus, quatuor expectavit menses, donec illi coma cresceret, quo in coronam tonderi posset. Habuerat enim tonsuram, more orientalium, sancti Pauli apostoli. Tò δὲ κείρεσθαι τὴν κάραν ὁλοτελῶς, κατὰ μίμησιν τοῦ ἁγίου Ἰακώβου τοῦ ἀδελφοθέου, καὶ Παύλου τοῦ ἀποστόλου, καὶ TV λOITOV. Radi toto capite, ad imitationem fit sancti Jacobi Dei fratris, et Pauli apostoli, et reliquorum:" inquit Germanus Constantinopolitanus archiepiscopus, in rerum ecclesiasticarum theoria: ubi et " duplicem coronam, circumpositam capiti sacerdotis, ex capillorum significatione, imaginem referre venerandi capitis apostoli Petri" scribit: quum simplicis suæ coronæ usum eidem Petro, ut primo auctori, Latini acceptum referant.

Ita Gregorius Turonensis", "Petrus apostolus, ad humilitatem docendam, caput desuper tonderi instituit."

a Concil. Toletan. IV. can. 40.

b Bed. lib. 4. hist. cap. 1.

· Ὁ ἐν τῇ κεφαλῇ τοῦ ἱερέως περικείμενος διπλοῦς στέφανος ἐκ τῆς τῶν τριχῶν σημειώσεως, εἰκονίζει τὴν τοῦ ἀποστόλου Πέτρου τιμίαν κάραν. German. C. P.

d Lib. 1. de gloria martyrum, cap. 28.

Stephanus presbyter, qui et Æddiuse "Servus Dei Vilfridus desiderio concupiscens tonsuræ Petri apostoli formulam, in modum coronæ spineæ caput Christi cingentis, a sancto Dalfino archiepiscopo Lugdunensi libenter suscepit." Beda, in vita S. Cuthberti episcopi (ut ab Amalario Fortunato est citatus; nam in libro edito locum non invenio :) "Postquam servitutis Christi jugum, tonsuræque Petri formam in modum coronæ spineæ caput Christi cingentis, Domino adjuvante, susceperat." Egbertus Eboracensis archiepiscopus, in jure sacerdotali: "Petrus apostolus clericali tonsura primo usus est, gestans in capite imaginem coronæ spineæ Christi:" et Alcuinus, in libro de divinis officiis: "Fertur B. Petrus primus hujusmodi tonsuram sibi fecisse ad similitudinem spineæ coronæ Domini."

66

Quas vero ob causas ritus iste a Petro fuerit introductus, exponit Aldhelmus, in epistola ad Geruntium Britannorum Cornubiensium regem: Nos, secundum sacrosanctam Scripturæ auctoritatem, de tonsura nostra veritatis testimonium perhibentes, diversas ob causas Petrum apostolum hunc ritum sumpsisse asserimus. Primitus, ut formam et similitudinem Christi in capite gestaret, dum pro redemptione nostra crucis patibulum subiturus a nefanda Judæorum gente acutis spinarum aculeis crudeliter coronaretur. Deinde, ut sacerdotes veteris et novi Testamenti in tonsura et habitu discernerentur. Postremo, ut idem apostolus suique successores et sequipedæ ridiculosum gannaturæ ludibrium in populo Romano portarent: quia et eorum barones et hostes exercitu superatos sub corona vendere solebant." Quibus et causas consimiles, ex vetere libro canonum titulorum LXVI. in bibliotheca Cottoniana reperto, adjicere liceat: "Romani dicunt, quod Petrus primus clericus tonsurando usus est, gestans in capite imaginem coronæ spineæ Christi: idque quinque de causis. I. Ut adsimilaret Christi coronam. II. Ut clerici a laicis in tonsura et habitu et operibus discerne

e In vita S. Wilfridi, cap. 6.

f Coronæ hujus icon in margine MS. Cottoniani est opposita. Amalar. ecclesiast. offic. lib. 4. cap. 39.

rentur. III. Ut sacerdotes veteris Testamenti reprobarent, in illo loco ubi columba super caput Christi descendit. IV. Ut derisionis gannituram in regno Romano propter Dominum sustinerent. V. Ut a Simone Mago Christianos discerneret, in cujus capite cæsaries ab aure ad aurem tonsa anteriore parte; cum antea Magi in fronte cirrum habebant."

Diversum enim ab hoc Britonum, Pictorum et Hibernorum ritum, quo anteriore tantum capitis parte tondebantur clerici, rotunda quidem tonsura, sed imperfecto orbe ab aure ad aurem circumducto, ut in odium et contemptionem adducerent, originem illius alii quidem ad Simonem Magum, alii ad subulcum quendam Læogarii regis, cujus tempore Hibernis evangelium annunciare cœpit B. Patricius, referendam censuerunt. Ita enim Aldhelmus, in illa ad Britannorum Cornubiensium regem et sacerdotes epistola, θέσιν suam satis confidenter διαφυλάττων. "Rumor, ecclesiæ fidei contrarius, longe lateque percrebuit, quod sint in provincia vestra quidam sacerdotes et clerici, tonsuram S. Petri apostolorum principis pertinaciter refutantes: seque tali excusationis apologia pertinaciter defendentes vivunt, quod auctorum et præcessorum suorum tonsuram imitentur, quos divina illustratos gratia fuisse grandiloquis affectionibus contestantur: qui si a nobis solicite sciscitentur, quis primus auctor rasuræ hujus et tonsuræ extiterit; omnino aut veritatem ignorando, aut falsitatem dissimulando obmutescunt. Nos autem, secundum plurimorum opinionem, Simonem magicæ artis inventorem hujus tonsuræ principem fuisse comperimus." Similiter et Ceolfridus, in altera illa ad Pictorum regem epistola: "Tonsuram eam, quam Magum ferunt habuisse Simonem, quis, rogo, fidelium non statim cum ipsa magia primo detestetur et merito exsufflet? quæ aspectu, in frontis quidem superficie coronæ videtur speciem præferre; sed ubi ad cervicem considerando perveneris, decurtatam eam quam te videre putabas invenies coronam" et vetustus ille Cottonianus canonum codex: "Romani dicunt tonsuram a Simone Mago sumpsisse initium, cujus tonsura de aure ad aurem tantum con

« AnteriorContinuar »