Imágenes de páginas
PDF
EPUB

custodiæ suæ deputati contra avunculum suum Arthurum occupatore, ipsoque Arthuro ibi lethaliter vulnerato; corpus ejusdem in insulam Avaloniam, quæ nunc Glastonia dicitur, a nobili matrona quadam ejusdem cognata et Morgani vocata, est delatum: quod postea defunctum, in dicto cœmiterio sacro, eadem procurante, sepultum fuit. Propter hoc enim fabulosi Britones et eorum cantores fingere solebant, quod Dea quædam phantastica, scilicet Morganis dicta, corpus Arthuri in insulam detulit Avaloniam, ad ejus vulnera sanandum. Quæ quum sanata fuerint, redibit rex fortis et potens ad Britones regendum (ut dicunt) sicut solet: propter quod ipsum expectant adhuc venturum, sicut Judæi Messiam suum, majori etiam fatuitate et infelicitate simul ac infidelitate decepti."

"Notandum hic autem, quod Glastonia dicta est insula, quoniam marisco profundo undique est clausa, quæ Mediamnis magis proprie diceretur, quasi mediis scilicet amnibus sita; sicut melius insulæ dicuntur quæ in salo, hoc est, in mari sitæ nascuntur. Avalonia vero dicta est vel ab Aval Britannico verbo, quod pomum sonat, quia solet locus ille pomis et pomeriis abundare; vel ab Avalone quodam territorii illius quondam dominatore. Item solet antiquitus locus ille Britannice dici ynys gwydrin, hoc est, insula vitrea, propter amnem scilicet quasi vitrei coloris in marisco circumfluentem : et ob hoc dicta est postmodum a Saxonibus terram occupantibus lingua eorum Glastonia. Glas enim Anglice vel Saxonice vitrum sonat."

Cum quibus comparare liceat, quæ Britannica historiæ metaphrastes hac de re cecinit: poetica licentia amnicam istam insulam in oceanicam transformans, et ut beatarum illarum unam describens, de quibus Horatius:

Nos manet oceanus circumvagus: arva, beata
Petamus arva, divites et insulas.

Sic enim ille, in libro poematis sui nono:

Cingitur oceano memorabilis insula, nullis
Desolata bonis: non fur, nec prædo, nec hostis
Insidiatur ibi, nec vis, non bruma nec æstas

b Horat. Epodon. Od. 16.

Immoderata furit; pax et concordia, pubes
Ver manet æternum, nec flos nec lilia desunt,
Nec rosa nec viola: flores et poma sub una
Fronde gerit pomus : habitant sine labe cruoris
Semper ibi juvenes cum virgine, nulla senectus
Nullaque vis morbi, nullus dolor; omnia plena
Lætitiæ nihil hic proprium, communia quæque.
Regia virgo locis et rebus præsidet istis,
Virginibus stipata suis pulcherrima pulchris;
Nympha decens vultu, generosis patribus orta,
Consilio pollens, medicinæ nobilis arte.
At simul Arthurus regni diadema reliquit,
Substituitque sibi regem, se transtulit illic
Anno quingeno quadragenoque secundo
Post incarnatum sine patris semine natum.
Immodice læsus Arthurus tendit ad aulam
Regis Avallonis: ubi virgo regia, vulnus
Illius tractans, sanati membra reservat

Ipsa sibi; vivuntque simul, si credere fas est.

66

In eadem insula Avalonica sepultum etiam fuisse illum, cujus in superiore capite meminimus, Arthuri consobrinum, sanctum Iltuit, inter Walenses famosissimum, refert Guilielmus Malmesburiensis, cum aliis Glastoniensium antiquitatum descriptoribus: a quibus discedit tamen Johannes Tinmuthensis, illius mortem sic enarrans : Cum finis vitæ appropinquaret, ad minorem Britanniam regressus, apud civitatem Dolensem, clarus miraculis et signis atque prodigiis celebris, terræ corpus spiritumque Deo commendavit octavo Idus Novembris:" Vincentius Bellovacensis", media fere nocte de carne illum exiisse; et duorum qui morienti aderant abbatum, unum quidem Atrocilium eadem nocte, alterum vero Isanum post quadraginta dies eum subsecutum fuisse narrat. Isanum vero Balæus, eumque secutus Harpsfeldius atque Pitsius", ipsius Iltuti monasterio (quod in Glamorgania positum fuisse declaravimush) ante Samsonem præfuisse scribit: sed Isano, ut videtur,

c Supra, cap. 13. op. tom. 5. pag. 538.

d Vincent. specul. historial. lib. 21. cap. 105.

e Jo. Balæ scriptor. Britann. centur. 1. cap. 62.

f Nic. Harpsfeld. histor. ecclesiastic. Anglic. lib. 1. cap. 27.

Jo. Pits. de Britann. scriptor. ætat. 6. cap. 55.

Supra, cap. 13. op. tom. 5. pag. 539.

pro Piro vel Pyrone (ut eum appellat Vincentius) perperam substituto. De Iltuti enim cœnobio in vita Samsonis, quæ Landavensi regesto est inserta, leguntur ista.

"Erat non longe a cœnobio insula quædam, in qua monasterium erat constructum a viro nomine Piro. Illuc S. Samson, Deo ducente ac magistro (Iltuto) festinanter perrexit: et ibi gloriosam et angelicam vitam duxit; amabilis moribus, piis insistens operibus, pervigil in orationibus," posteaque sequitur, "Piro morte prævento, S. Samson ad abbatem illius monasterii ab omnibus est electus. Obediente autem illo, non voluntarie, primatum anno tertio et dimidio illius congregationis tenuit. Postea vero quidam peritissimi Scoti Roma revertentes ad eum venerunt; quos perscrutans, sapientes agnovit, et episcopo (Dubricio) permittente cum illis ad patriam illorum abiit: ibique aliquantulum demorans, ab omnibus religiosis ut Angelus est receptus:" per Scotorum patriam, Hiberniam intelligens: ut ex ea quæ ibi subjicitur narratione manifes

tum est.

Intra tertium ab excessu Arthuri annum, inter annum videlicet DXLII. et DXLV. "defunctum esse sanctum Danielem' Bangorensis ecclesiæ religiosissimum antistitem, Theonum Glocestrensemm episcopum in archiepiscopum Londoniarum electum, obiisse" sanctissimum urbis legionum archiepiscopum Davidem in Menevia civitate, intra abbatiam suam;" eique, "jubente Malgone Venedotorum rege in eadem ecclesia sepulto, successisse in metropolitana sede Kinocum Lampaternensis ecclesiæ antistitem," Britannica refert historia. Anno DXLV. et "Arthurum regem inclytum lethaliter vulneratum esse, et S. Danielem Bangorensem episcopum obiisse;" anno vero DXLVII. "S. Davidem legionum archiepiscopum obi

i Vincent. specul. hist. lib. 21. cap. 109. ex cujus collatione, etiam apud Capgravium in Samsonis vita, Iltuti nomen pro Pyronis positum observo.

* Cum prope Lan-iltut, de qua supra, cap. 13. op. tom. 5. pag. 539. diximus, nulla habeatur insula : videndum an non Maridunensium Lan-elthye sit potius hic intelligenda, cui Bacchannis insula adjacet, non procul ab occiduo limite Morganensium.

De quo supra, cap. 5. et cap. 13. op. tom. 5. pag. 110. et 542.

m Supra, cap. 5. ibid. pag. 90.

Ibid. et cap. 14. pag. 32.

n Ibid.

P Galfrid. Monemuth. lib. 11. cap. 3.

isse, sepultumque esse in Menevia civitate infra monasterium suum" in Waverleiensis monasterii annalibus legimus: quo eodem anno Dewy (ita enim Davidem appellant Britones) obiisse etiam Wintoniensis cœnobii annales annotant : non præcedente anno DXLVI. ut alii. Verum et Britannica historiæ narrationi convenientius, et temporis characteri a Giraldo Cambrensi assignato, qui Kalendas Martias quibus ad Dominum migravit David in tertiam feriam incidisse innuit, ad annum DXLIV. illius obitus fuisset referendus: quo tempore et LXXXII. ætatis exegisset annum, si triginta annis post adventum S. Patricii in Hiberniam natum eum fuisse statuamus. Nam ut annos illi cum Giraldo Cambrensi et Johanne Tinmuthensi CXLVII. tribuamus, aut ad Gregoriis Romani excessum usque illius vitam protendamus; animo adhuc nostro persuadere non possumus.

W

Daniel, ut habet Balaust, "quieti applaudens, ob exercitia sacra, eruditorum apostolicique ordinis collegium in Arvonia Venedotorum terra instituit, non procul a trajectu in Monam insulam, cui Portus dedit nomen:" ubi nova civitas ab illo Mailgone" rege erecta, qui Davidis Menevensis sepulturam curavit, a pulchro vel excelso choro Ban-cor sive Bangoræ nomen postea est adepta. Hujus ecclesiæ Daniel a Dubricio Landavensi primus ordinatus episcopus, cum eodem in insula sepultus est quæ Enhly Cambrice vocatur et lingua Saxonica Berdsey: de qua in vita Ælgari eremitæ legimus: "Insula Enli more Britannico vocatur Roma Britanniæ: propter longinquitatem et periculosum transitum, in extremitate regni sita; et propter sanctitatem loci et honestatem: sanctitatem, cum viginti millia sanctorum ibi jaceant corpora confessorum tanquam martyrum: honestatem, cum sit circundatæ undique mari," &c. qui sanctorum numerus in ore vulgi adhuc retinetur, yr ugain mil Saint nomine hodieque eos nuncupantis. Danielis et Davidis æquales, Justinianus, Kynedus,

Supra, cap. 5. op. tom. 5. pag. 105.

Supra, cap. 5. ibid. pag. 105. et 113.

Supra, cap. 13. ibid. pag. 508.

Jo. Balæ. scriptor. Britann. centur. 1. cap. 59.

u Supra, cap. 6. op. tom. 5. pag. 161. Girald. itinerar. Cambr. lib. 2. cap. 6.

Theliaus et Paternus fuisse memorantur: quorum in sanctilogio Britanniæ Johannes Tinmuthensis, indeque in Johannis Capgravii nova legenda Angliæ, vitæ descriptæ extant. Justinianum relicta Britannia minore patria sua, in insula Limeneia (quæ Ptolemæo Limnus, Britannis Lymen, Anglis Ramsey nominatur) una cum Honorio regis Thefriauci filio religiosam vitam egisse; ibique a servis demum peremptus, ad portum a suo nomine vocatum sepultus, indeque ad ecclesiam Menevensem insulæ objacentem a Davide translatus fuisse dicitur. Dihocum ejusdem minoris Britanniæ principem quendam virum incesto stupro propriam filiam polluisse et ex ea Kynedum suscepisse ferunt: qui in provincia nomine Soyr ad unum a regis Arthuri palatio miliare in lucem editus, et in insula quæ Britannice Ynys-Weryn, Latine insula turbæ vocabatur non sine miraculo per octodecim annos educatus, in Glamorgantia (a Morgantio terræ illius principe possessione quadam accepta) cum Davide, Theliao et Paterno necessitudine conjunctus, reliquæ vitæ tempus exegerit in illa nimirum Glamorgantiæ peninsula, quæ Gowera occidentalis appellatur, et ad mare locum S. Keneti sacelli nomine notatum adhuc conservat. Theliaus, qui et Eliud et Madocus dictus est, Encisi viri nobilis filius, in loco Eccluis Gunnian appellato natus ; in Scripturis sanctis a Dubricio primum, deinde a Paulino simul cum Davide Menevensi eruditus, ipsi Dubricio in Landavensi et Kinoco vel Cenauco, Davidis successori, in legionensi archiepiscopatu successisse dicitur.

Petranus, gentis Armoricæ vir nobilis, suscepto ex Gueana uxore filio Paterno, Britanniam minorem deserens Hiberniam petiit; ibique magna vitæ abstinentia et virtutibus Deo placuit. Adolescente jam facto Paterno, octingenti et quadraginta septem monachi ducem eum eligentes, relicta minore Britannia, prospero navigio oras insulæ majoris Britanniæ petiisse dicuntur: ubi, ut Johannes Tinmuthensis rem narrat, 66 cepit sanctus cum sanctis locum in ecclesia cognomento Mauritania; et ædificato ibidem monasterio, sub œconomo, præposito et decano

[ocr errors]

Supra, cap. 5. op. tom. 5. pag. 106. y De quo supra, cap. 13. ibid. pag. 530.

« AnteriorContinuar »