Imágenes de páginas
PDF
EPUB

præterita. Et tripartiti operis auctor: "Dichus credidit ei primus præ omnibus toto corde; et baptizatus obtulit Deo et S. Patricio agrum in quo ipsi tunc stabant. Ejus enim vicus erat, in quo sanctus Dei portum apprehendit : et rogavit Dichu sanctum episcopum, ne longitudo suæ ecclesiæ ab occidente in orientem esset, sed ab aquilone in meridiem: quia Domini est meridies sicut oriens. Zabulum enim erat in loco quem heros Dichu dedit S. Patricio; et voluit ille ut secundum formam zabuli sui domus Dei ædificaretur ad Solem: et hoc adeptus est ille a viro Dei. Tunc sanctus pontifex in ipso loco ecclesiam nominatam fundavit; quæ est transversa ab aquilone in meridiem, secundum positionem zabuli prædicti. Qui locus, ex nomine ipsius ecclesiæ, Scotice nominatur usque hodie Sabdull Padhrig, Latine autem Zabulum Patricii, vel Horreum Patricii," ut vocabulo magis Latino Probus et Jocelinush Sabhull illud Hibernicum expresserunt. Hinc ad antiquum dominum suum Milconem Dal-araidæ regulum, ante annos triginta et octo a se relictum, Christo lucrifaciendum profectus est Patricius. Ad quod usque tempus itinera ab eo confecta antiquus actorum ipsius descriptor, a Jacobo Meyeroi productus, summatim ita percenset: "Patricius revertens e Gallia in Britanniam, inde transit in Hiberniam, id est Scotiam, in regionem Lagenorum. Inde petit aquilonares Scotiæ partes. Hinc orientalem plagam Hiberniæ circumnavigans, navem convertit in aliam quandam parvam insulam, quæ hodie insula Patricii vocatur. Deinde Brigensium fines relinquens, Ultorumque regna omittens, in extraneum quoddam fretum venit; quod est Brevese: unde ascendit in terram per ostium Flain ingressus, et pervenit in regionem Ruthenorum ; donec pervenerit ad montem Mis, ubi Miluinc rex erat aquilonaris Scotia." Miliuc sive Milconem hunc, regem septentrionalis partis, non quidem universæ Scotia sive Hiberniæ, sed Dal-araidæ fuisse, ex Fiechiano scholiasta suprak ostendimus. Cujus regionis australem quidem

b Jocelin. cap. 22.

* Supra, pag. 389.

i Meyer. annal. Flandriæ, lib. 1.

partem Ardes hodie nominant (quo in nomine Araidæ etiam illius non obscurum superest vestigium) septentrionalem vero Claneboyes; in qua et Ruthenorum mons ille Mis est, quem montem Egli in regione Cruthenorum' a Probo dictum, ibidem monuimus. Patricius vero, Claneboiano isto regulo mira quadam sententiæ obstinatione, ne servo suo cessisse videretur, igne ædibus injecto se et sua omnia incendio absumente, duasm ejusdem filias Emerias dictas (quæ sanctitate postea conspicuæ, in loco qui CluainBroin vocatur sepultæ sunt) ad fidem prædicatione sua conversas baptizavisse, deinde Saballum ad domum Dichonis reversus esse dicitur.

"Triginta annis ante nativitatem sancti David episcopi," hoc est, eodem ipso quo in Hiberniam Patricius advenit anno, Carantocum Hibernis Cernach appellatum, Keredici Cereticæ apud Cambro-Britannos regis filium, in Hibernia conversari cœpisse, in sancti illius vita legimus. "Perrexit ad Hiberniam," inquit Johannes Tinmuthensis, "amore sancti Patricii allectus. Quo cum pervenisset, inito consilio, dixerunt ut separarentur, unus ad sinistram et alter ad dexteram ; quia multi clerici cum illis ambulabant: et ut convenirent una vice in anno condixerunt." Appropinquante vero tempore paschali, ut apud Probum legimus, "inierunt consilium Patricius et discipuli ejus, ubi primum hoc ipsum pascha in gentibus, ad quas illos misit Deus, celebrarent. Multis ergo super hac re consiliis habitis, postremo divinitus inspirato S. Patricio, visum est ei, hanc maximam resurrectionis Domini solennitatem, caput omnium solennitatum, celebrari debere in campo Breg maximo, qui est juxta Themoriam" civitatem regis. Logarei, ubi erat maximum regnum nationum illarum, et caput omnis gentilitatis et idololatriæ : ut juxta Psalmistæ vocem caput draconum confringeret Dominus; quatenus hoc in loco capite totius idololatriæ destructo, non posset ulterius diabolicus error adversus Christi fidem insurgere: et ita factum est. Elevata denique navi ad mare,

1 Vid. supra, cap. 15. pag. 105.

m Jocelin. cap. 36.

n Taraghe in orientali Midia Hibernicorum monarcharum regia.

Psal. 74. (al. 73.) ver. 14.

et dimisso in fide plena et pace bona præfato Dicone, migrantes de regione illa, et ad dexteram manum dimittentes omnia loca, in portum qui vocatur Colbdi bene et prospere delati sunt."

Nominis hujus Colbdi in hodierno nostro Colp aliquod adhuc relictum est vestigium: qui locus non longe a portu urbis Pontanæ, et ostio Buvindi vel Boini fluminis, positus conspicitur. Hic B. Patricius "navem suam cum armamentis ejus S. Lumano nepoti suo custodiendam commisit, injungens illi, ut saltem quadraginta diebus in illis partibus commorando istam obedientiam sustineret, dum ipse ad ulteriora interim regionis loca ad prædicandum pergeret." Ipse vero," pernoctandi gratia, in cujusdam viri venerabilis qui vocabatur Sesgnen declinavit domum. Paterfamilias Patricium gratanter hospitio collegit; sperans salutem domui suæ affuturam ex hospite tanto. Nec fefellit eum spes sua : quia prædicante Patricio verbum salutis, credens baptizatus est cum omni domo sua. Habebat vir ille filium: quem sanctus unda salutari abluens, ac nomen ei ex re adaptans, nominavit Benignum. Et vere, sicut vocabulo, sic et vita et moribus erat benignus; dilectus Deo et hominibus, in terra et in cœlo gloria et honore dignus. Hic sancti præsulis lateri firmiter adhæsit; nec ab illo avelli ullatenus potuit." Ita Jocelinus. Paulo aliter rem exponit Tirechanus, sic de Patricio scribens: "Primo venit ad vallem Sescnani, et ædificavit ibi ecclesiam primam, et portavit filium Sescnenium nomine episcopi secum; et reliquit ibi duos filios peregrinos. Vespere vero venit ad ostium Ailbine, ad quendam virum bonum, et baptizavit illum : et invenit cum illo filium placitum sibi, et dedit illi nomen Benignum qui colligebat' pedes Patricii inter manus suas et pectus ; et noluit dormire apud patrem et matrem, sed flevit nisi cum Patricio dormiret." In Hibernicis tamen sanctorum genealogiis Sescneni filium Benen fuisse legimus: ita enim Hiberni illum vocitant, quem Stephanum, Beneneum et Benignum Probus nominat :

P Jocelin. cap. 51.

Colligabat.

q Id. cap. 39.

Probus, in fin. lib. 1. et init. lib. 2. vitæ Patr.

W

"Contigit' eo tempore, ut rex Logareus maximam ageret solennitatem idololatriæ in Themoria: quam gentiles multis incantationibus, et magicis inventionibus, et sacrificiorum superstitionibus summo studio celebrare solebant. Congregatis ergo tunc regibus et optimatibus populi, ducibus, principibus, satrapis, et magistratibus, insuper et magis atque incantatoribus, aruspicibus, et omnis artis inventoribus ac doctoribus: Logareus rex cogitabat solennitatem illam in Themoria, velut quondam Nabuchodonosor" in Babylonia, cum canticis et citharis, sistris et lyris, et omnis generis carminibus celebrare." Patricius vero "ad quendam locum in campo Breg qui dicitur Ferta-fer-feich pervenit, disposuitque pascha ibi celebrare. Paschalis enim solennitas illa nocte erat: et eadem nocte in Themoria maxima festivitas ritu gentili, in memoria annali ipsius castri regalis, quam Scoti Feys-teamrach* nominabant. Mos erat gentilibus in illa solennitatis nocte prædictæ, ut non accenderetur neque videretur ignis in omni provincia Teamrach, donec prius in Themoria rogus accenderetur foris maximus, qui posset undique conspici. De hoc ritu gentili pater Catholicus Patricius non curans, accendit ignem suum consecratum : et ipse a Themoria cum magna admiratione visus est. Videns autem quidam magus hunc ignem, dixit coram rege: Nisi ignis ille citius extinguetur in hac nocte, ipse qui eum accendit principatum in tota Hibernia tenebit et successores ejus in æternum."

Accersito ad regem per nuncios Patricio, "Unus ex juvenibus regis Ercus nomine filius Dego videns S. Patricii vultum, divino nutu surrexit ante sanctum, et dedit ei honorifice locum suum ad sedendum, contra præceptum regis et magorum. Et benedixit illum S. Patricius archiepiscopus, et sedem coram omnibus promisit ei æternam in cœlo. Et beatus juvenis Ercus ibi Deo credidit, et effectus est vir sanctus et mirabilis; cujus vita miraculis fulget. Quem ipse Patricius post tempus episcopum consecravit,

[blocks in formation]

w Op. tripartit. de vita Patricii, lib. 2. vid. Probum, lib. 1. et Jocelin. cap. 40. * Id est, Festum Themoriæ.

qui vitam felicissimam in sua civitate Slane in regione Breg, prope fluvium pulcherrimum et fertilem Boyn, duxit." Hæc tripartiti operis auctor: ex quo restitui poterit Probi ille locus: "Unus a Domino instigatus noluit obedire dictis magorum, nomine Bereg filius Dego; cujus reliquiæ nunc venerantur in civitate quæ vocatur Hylane. Hic, inquam, surrexit et benedixit Patricio, et credidit per eum Deo æterno." Nam et Eirc filium Dego Maccuthenus hunc appellat: et in civitate Slaniæ, quæ in orientali Midia nomen adhuc retinet, et nobilissimis Fleminganæ sive Flandrensis familiæ proceribus baronis tribuit titulum, eum ad cœlestia migravisse, Jocelinus etiam confirmat. Hunc vero primum Slaniæ episcopum anno Domini DXIV. ætatis suæ nonagesimo quievisse, nostri annales indicant.

"Sequenti etiam die suæ solennitatis," inquit Probus", "hoc est in die sancto paschæ nostræ summæ festivitatis, recumbentibus simul regibus et principibus et magis totius Hiberniæ apud Logareum regem (festus enim dies maximus ab eis tunc agebatur Themoriæ) manducantibusque illis et bibentibus vinum cum jucunditate, tum pro festivitate regis, tum quia mortem evaserant perendie: sermocinantibus aliis, et aliis cogitantibus de his quæ facta fuerant a S. Patricio; repente inter omnes ipse sanctissimus pontifex cum duobus tantum viris (ut contenderet de fide sancta, et verbum Dei prædicaret in Themoria coram omnibus nationibus Hiberniensium tunc illic collectis) ostiis clausis, secundum hoc quod de Christo legitur, apparuit. Eo igitur intrante cœnaculum Themoriæ, nemo de omnibus ad adventum ejus surrexit, præter unum, hoc est Dubtag poetam optimum: apud quem tunc temporis erat quidam adolescens poeta, nomine Pheg, qui postea mirabilis episcopus factus est in Themoria; cujus reliquiæ nunc venerantur ibidem. Hic videlicet Dubtag solus ex gentibus illo die ob honorem S. Patricii surrexit: unde et benedixit ei vir Domini Patricius; crediditque Deo primus in illo die, et reputatum est ei ad justitiam."

Qui vero hic Pheg Themoriensis, ab aliis Fiechus

y Jocelin. cap. 41.

a Johan. cap. 20. ver. 19.

Prob. vit. Patric. lib. 1.

« AnteriorContinuar »