Imágenes de páginas
PDF
EPUB

norii morte deducti, nono anno prænotatum, in Mariani Scoti MS. et ex eo expresso Florentii Wigorniensis chronico, annotatum invenimus: "Patricius sanctus genere Brittus (vel Brito) a sancto Celestino papa consecratus, et ad archiepiscopatum Hiberniæ missus, ibi per annos LX. signis atque mirabilibus prædicans, totam insulam Hiberniam convertit ad fidem." Cum quibus et auctor ille consentit, qui tribus libris res B. Patricii enarravit; eorum postremum sic exorsus: "Anno nono regni Theodosii imperatoris, qui post Honorium regnavit, anno quarto Loogarii filii Neill regis Themoriæ, anno autem sexagesimo ætatis suæ missus a Celestino papa ad prædicandum in Hiberniam beatissimus archiepiscopus Patricius venit." Quandoquidem vero sexagenarius huc ille pervenisse memoratur; ne primam ætatis partem ingrato silentio præteriisse videamur, tanti viri et de universa nostra Hibernia tantopere meriti primordia, ex iis qui supersunt vitæ ipsius scriptoribus, visum est repetere.

BB 2

CAP. XVII.

Varii actorum B. Patricii scriptores. Ejus patría, parentes, sorores, nepotes, servitutes, studia in Gallia et Italia, episcopatus et legationis Hibernicæ susceptio. Primi ejus in gentilitia superstitione debellanda conatus, et primum Pascha in Hibernia celebratum. Trimmensis, Louthianæ, Clochorensis, Armachanæ, Dubliniensis et Slebhtiensis ecclesiæ fundatio. Almogith regis Connaciæ septem filii et Ængus rex Momoniæ, cum suis, ad fidem conversi. Postremum Patricii iter Romanum: et quid per triginta reliquos vitæ suæ annos ille egerit. De successoribus ejusdem, recessu ejus Avallonico, mortis tempore et sepulturæ loco. Tres sanctorum Hiberniæ ordines; et eorum in liturgia ecclesiastica, regulis monasticis, tonsura, observatione paschali, et mulierum contubernio, consuetudines variæ. Regum Hibernicorum, sub quibus illi claruerunt, tempora; et alia ad eosdem speciatim pertinentia.

PATRICII nostri acta omnium copiosissime Jocelinus Furnesii monachus descripsit; quæ Antuerpiæ anno MDXIV. opera Cornelii Hugonis Franciscanorum Hiberniæ provincialis vicarii, et post centum et decem annos Parisiis Thomæ Messinghami diligentia, typis publicata extant. Quorum vero consilio laborem hunc susceperit, in operis prologo Jocelinus ita patefacit: "Reverendissimi Thomæ Ardmachani archiepiscopi totiusque Hiberniæ primatis, et Malachia Dunensis præsulis, ad hoc opus aggrediendum præceptis perstringimur. Illustrissimi nihilominus Johannis de Curci Ulidiæ principis, qui et illam debellavit, super hac re petitio adjungitur, qui S. Patricii specialissimus dilector et venerator esse dinoscitur; cui obtemperare dignissimum arbitramur." Factum hoc circa annum MCLXXXIII. ad quem a chronographo quodam Cestrensi annotatum invenimus: "Ivit quidam monachus de Cestra, nomine Willelmus de Etleshale, in Hulvester ad Dun; et prioratum ecclesiæ S. Patricii ab

episcopo Malachia de Dun et a domino Johanne de Curci suscepit."

A plurimis jam olim idem tractatum fuisse argumentum, biographus ille, quem in publica Oxoniensis et Cantabrigiensis academiæ bibliotheca haberi diximus, breviter ita indicat: "Omnes libri qui de virtutibus Patricii scripti sunt, sexaginta sex numero computantur;" vel sexaginta tres, ut habet alter anonymus qui libris tribus acta illius descripsit. Id Jocelinus plenius hunc in modum explicat: "Deb his quæ mirifice gessit in mundo, libelli vel tractatus referuntur conscripti sexaginta sex numero: quorum pars plurima principantibus Gurmundo et Turgesio consumpta periit incendio. Quatuor tamen codices de virtutibus et miraculis ejus partim Latine et partim Hibernice conscripti reperiuntur: quos diversis temporibus quatuor discipuli ejus (videlicet beatus Benignus successor illius, et sanctus Mel episcopus et sanctus Lumanus pontifex nepos ejus, et sanctus Patricius filiolus ejus, qui post decessum patrui sui Britanniam remeans in fata concessit, in Glasconiensi ecclesia sepultus honorifice) conscripsisse referuntur. Sanctus nihilominus Evinus simili modo actus S. Patricii in unum codicem compilavit, quem partim Latino sermone, partim Hibernico composuit. De quibus omnibus quæcunque fide digna reperire potui, in hoc opus collecta communicare notitiæ posterorum gratum duxi." Ita Jocelinus.

Scriptorum vitæ Patricii qui typis excusi extant antiquissimus est Probus Hibernus; qui duos hac de re ad Paulinum libellos edidit, venerabilis Bedæ operum tomo tertio, sine auctoris nomine, insertos. Ipse tamen in secundi libri epilogo nomen suum sic aperuit: "Ecced habes, frater Pauline, a me humili Probo postulatum nostræ fraternitatis indicium; quo nos pauperes aliqua tibi de sanctissimi patris nostri Patricii episcopi virtutibus scribere cupiebas." Quandoquidem vero Mellonem sive Mellanium Britannum,

a Vid. Pembrigii annal. Hib. ad ann. 1204. apud Camden. pag. 797. Vid. supra, cap. 14. pag. 92.

b Jocelin. vit. Patricii, cap. 186.

d Oper. Bed. tom. 3. col. 334. edit. Basil. ann. 1563.

Rhotomagensium de quo diximuse episcopum, Probi cognomento Balæus (cum Possevino, Pitseo et aliis ejusdem sectatoribus) ornandum esse censuit; Dempsteros etiam hunc vitæ Patricianæ scriptorem Mellanium Probum Scotum appellare libuit. Quum, si ejusmodi cognomentorum a Balæo excogitatorum aliqua habenda esset ratio, Elvodugus Probus multo majore cum ratione quam Mellanius Probus ab eo nuncupari potuisset. Ab omni enim veri specie abhorret ut Mellanius, quem Dempsterush anno CCLX. floruisse agnoscit, B. Patricii annis centum et duodecim post illud tempus in lucem editi et ducentis triginta duobus defuncti vitam et exitum literis commendaverit. Inter monumenta autem literaria quæ suis reliquit Elvodugus, Balæus historiam Britannorum nominat, ex qua plura ait annotavisse discipulum ipsius Nennium, a nobis Ninium appellatum, quem de B. Patricio multa, eaque parum probatæ fidei, chronico suo Britannico inseruisse novimus. Quin et Patriciana Probi nostri historia, ut Gabriel Pennottusk monuit, "non ab omnibus recipitur, et in aliquibus falsa esse convincitur apertissime: atque permulta cum anili futilitate conjuncta et nonnulla a veritate evangelica omnino aliena" in ea contineri pronuntiavit, in præfatione librorum duorum de vita S. Patricii quos anno MDLXXXVII. Alexandro Farnesio Parmæ et Placentiæ duci dicatos, Antuerpiæ typis Plantinianis edidit avunculus meus Richardus Stanihurstus.

A quibus anilibus commentis optaremus ut reliqua etiam ejusdem argumenti scripta essent immunia: quorum, præter Probi et Ninii ista, quinque ante Jocelini ætatem exarata nobis videre contigit. Eorum primum, poema fuit Hibernicum, triginta quatuor distichis comprehensum, Dubhtachi1 poetæ discipulo Fiechom, quem Slebhtiensi ecclesiæ, in Læsia" sive Reginæ comitatu, Patricius episco

e Supra, cap. 7. op. tom. 5. pag. 174.

f Balæ. centur. 1. num. 31.

& Dempster. hist. eccles. lib. 15. num. 1001. pag. 523. et 527.

h Id. lib. 12. num. 924. pag. 488.

Balæ. centur. 1. num. 67.

k Pennot. in clericorum canonic. hist. lib. 2. cap. 35. sec. 4.

1 De quo Jocelin. cap. 44.

n Laigis.

m Id. cap. 115. et 117.

pum præfecerat, attributum. Secundum collectanea Tirechani episcopi complectebatur, quæ ex ore vel libro Ultani Conchubernensis episcopi, cujus ipse alumnus fuerat, scripsisse dicebatur. Tertium titulos tantum capitum vitæ Patricii continebat, quam ad Aidum, Slebhtiensis item civitatis episcopum, Maccuthenus scripserat, Quartum acta Patricii tribus libris explicata continebat: quæ tripartiti operis titulo sæpius citamus. Quintum lingua Hibernica ab anonymo quodam consignatum erat: qui S. Patricium a Columba sive Columchille Felimaio filio, Ultano filio Conchobhair, quem Ardbrecanensem appellant, Adamnano Attiniensi, Helerano sapiente, Ciarano de Belaigduin, Ermedacho Clochorensi episcopo, Colmano Vamachensi, et Crumthir Collait de Druim-roilgeach, celebra

tum memorat.

[ocr errors]

De genere suo ita scribit ipse Patricius, si modo titulus non fallat, in epistola ad Coroticum tyrannum: "Ingenuus fui secundum carnem de corione patre nascor." Et in confessione sua: "Patrem habui Calpornium diaconum, filium quondam Potiti presbyteri, qui fuit in vico Bonavem Taberniæ." Similiter Probus, libro primo de vita ipsius: "Hic in Britanniis natus est a patre Calpurnio diacono, qui fuit filius Potiti presbyteri, et matre Concessa nomine, de vico Bannava, Tyburniæ regionis, haud procul a mari occidentali." Et Jocelinus capite primo: "Extitit vir quidam Calpurnius nomine, filius Potiti presbyteri, Brito natione, in pago Taburnia vocabulo, hoc est, tabernaculorum campo (eo quod Romanus exercitus tabernacula ibidem fixerit) secus oppidum Empthor degens, mari Hibernico collimitans habitatione." Ubi scholiastes illius Taburniam sitam esse in Cornubia male annotat: quum natale Patricii solum, inter castrum Dunbritannicum et civitatem Glascuensem positum, accepto ab ipso nomine, Kirk-Patrick vel Kil-Patrick hodie dicatur; ubi et olim vallum illud terminatum fuisse ostendimus, quod a Romanis Barbaros discludebat. Hanc enim extremam Romanorum in Britannia provinciam, quarto fere ante natum

Supra, cap. 15. pag. 230. 4 Supra, cap. 15. pag. 131.

P Fort. decurione.

« AnteriorContinuar »