Imágenes de páginas
PDF
EPUB

legi vult, Scoto-Brigantes : et ubi Florus poeta in Adrianum imperatorem, apud Ælium Spartianum, similiter lusit:

Ego nolo Cæsar esse,

Ambulare per Britannos,

Scythicas pati pruinas.

Pro Scythicas, Thomas Dempsterus Scoticas substituit: "Nec tamen hæc divinatio est," ait ille, "sed' liber meus MS. probissimæ notæ correctionem diserte adstruit." Verum tam suspecta" fidei hominem illum fuisse comperimus, et toties tesseram fregisse; ut oculatos nos esse hic oporteat et, nisi quod videmus, nihil ab eo acceptum credere.

His adduntur auctores subdititii duo, Joseph Ben Gorion et Hegesippus: qui in oratione a Josepho ad obsessos Hierosolymitanos habita mentionem Scotia ab eo factam fuisse fingunt. Sic enim de Romanis ille loquens apud Hegesippum introducitur: "Quid vobis cum victoribus universæ terræ; quibus secreta oceani et extrema Indiæ parent? Quid attexam Britannias, interfuso mari a toto orbe divisas, et a Romanis in orbem terrarum redactas? Tremit hos Scotia, quæ terris nihil debet: tremit Saxonia inaccessa paludibus, et inviis septa regionibus." Nomine Scotiæ, quam insulam facit nulli alii terræ conjunctam continuatamque Hiberniam, quod etiam a Camdeno est notatum, haud dubie designans. Apud Pseudogorionidem vero, majore cum loquacitate pariter et vanitate: "Quid vero, fratres et amici mei, Romanis bellum inferre vultis? cum ipsi dominatores sint gentium; qui aperuerunt claustra Indiæ et omnium insularum maris usque ad mare oceanum, et omnes partes orientales. Qui et imperium habent in terminos terræ, usque ad Britanniam ; et in omnem Scotiam, quæ stagnis aquarum undique

1 Dempster. apparat. ad histor. Scotic. lib. 1. cap. 1. "Vide supra, pag. 117.

w Hegesip. de Excid. Hierosolym. lib. 5. cap. 15. Vide et Balderic. in chronic. Camaracens. lib. 1. cap. 2.

* Patent?

a

y Camden. Britann. pag. 89.

Ben. Gorion, perek 84. fol. 126. editionis Hebraica, Venetiis excusæ.

סקוטיניאה

clausa est: cujus populus magnus est sicut gigantes, proceræ homines staturæ et fortissimi, peritissimique jaculandi sagittas, atque strenuissimi milites in bello. Ad quos cum venisset dux exercitus Romani, opposuerunt se illi, nec voluerunt ei subditi esse: cum autem reges Romanorum venerunt, subegerunt eos ut servirent ipsis."

Vespasianum vero, quum adhuc Neronis dux esset, "percussisse totam terram occidentalem, et Aschenaz (sive Germaniam) et Scotiam, et totam terram Tubal, et universam terram Togarma," altere ille Hebræus significat, qui Pseudo-Josephi hujus majus opus in compendium redegit, et alicubi etiam aliarum fabularum interjectione nonnihil auxit. Sed utrumque infimæ antiquitatis esse scriptorem, præter alios luculenter jampridem ostendit Scaligerd: alterumque illum evdúvvμov Hegesippum Constantinianis posteriorem fuisse temporibus, illa de Antiochia verba satis declarant: "Urbse tertio loco ante ex omnibus quæ in orbe Romano sunt civitatibus æstimata, nunc quarto, postquam Constantinopolis excrevit civitas. Byzantiorum: Persarum quondam caput, nunc repulsorium. Prima enim Roma, secunda Alexandria, tertia Antiochia, quarta Constantinopolis." Quam tamen postremam periodum contra mentem auctoris ab alio adjectam fuisse, res ipsa indicat: sicut et fortasse pericopen illam proxime præcedentem, ex qua non multo post annum DCCCCLXVIII. Hegesippum hunc vixisse collegit eruditissimus Vossius. Cujus opinioni ne penitus hic assentiar, tum floridior quam ea ferebant tempora scriptoris stylus, tum Isidori Hispalensis me cohibet auctoritas; quem in libris Originum non solum ad ea quæ in prius citato Hegesippi testimonio de Saxonia dicta sunt leviter allusisse, sed ista etiam, quæ de ejusdem gentis incolis ibidem subjiciuntur, plane expressisse deprehendi: "Validissimum genus ho

b

אשקוסיא

c Josephi compend. pag. 206. edit. Basil. ann. 1559.

d Joseph. Scalig. in Elencho Trihæresii, cap. 4.

e Hegesip. lib. 3. cap. 5.

f Voss. de historic. Græc. lib. 2. cap. 14.

Isidor. Origin. lib. 9. cap. 2. et lib. 19. cap. 1.
Hegesip. lib. 5. cap. 15.

minum perhibetur, præstans cæteris : piraticis tamen myoparonibus non viribus nititur, fugæ potius quam bello parata." B. Ambrosium, quem alii' interpretem, Johannes Hesselius Lovaniensisk multo rectius auctorem hujus operis fuisse censuit: eo certe antiquiorem non fuisse, res est quæ in dubium venire non potest.

Unde apparet, quod jam antea diximus, Scoticarum gentium, et quidem extra Britanniam positarum, tertio post Christum seculo primum meminisse Porphyrium, verbis illis ab Hieronymo, in epistola ad Ctesiphontem contra Pelagium Britannum et Celestium Scotum scripta, productis. "Neque enim Britannia fertilis provincia tyrannorum, et Scoticæ gentes, omnesque usque ad oceanum per circuitum barbara nationes, Moysen prophetasque cognoverant." Licet enim pro Scoticis gentibus quosdam codices habere Scythicas Erasmus hic annotaverit: vulgatam tamen lectionem omnino retinendam vel illud argumento fuerit, quod Scoticæ gentes cum Britannia, et barbaris nationibus ad oceanum habitantibus, conjungantur. Sub ejusdem seculi exitum ab Eumenio rhetore ad Constantium Cæsarem habitus est panegyricus: in quo Britanniamm Pictis et Hibernis assuetam hostibus commemorans, quos Pictorum et Scotorum nomine proxime subsequente seculo ab Ammiano et Claudiano designatos cernimus, Hiberniam veterum Scotorum patriam statuendam esse comprobat: quod et illa Claudiani apertissime confirmant:

Scotorum" cumulos flevit glacialis Ierne.

Et

Totam cum Scotus Iernen

Movit, et infesto spumavit remige Tethys.

Ejusdem veritatis in quinto post natum Christum seculo testem habemus locupletissimum Paulum Orosium, Hiber

Joh. Fischer. Roffensis, in libro contra Velenum. Lil. Gregor. Girald, de Poet. histor. dialog. 7.

k Jo. Hessel. in censura historiar. sanctorum.

1 Supra, cap. 15. pag. 112. Vid. et cap. 8. op. tom. 5. pag. 254.

m Supra, cap. 15. pag. 115.

Supra, cap. 15. pag. 123.

VOL. VI.

Supra, cap. 15. pag. 103.

T

niam nostram ita describentem: "Hæc propior Britanniæ, spatio terrarum angustior, sed cœli solisque temperie magis utilis, a Scotorum gentibus colitur." Et B. Patricium nostrum, cui confessionem tributam habemus, in qua Scotorum et Hibernorum nomen promiscue usurpatur; et Fæchum Sleibhtiensem, qui Patricium Scotis evangelium annunciavisse canit: in sexto vero Gildam Britannum, qui cum Britanniam primum a "duabus gentibus transmarinis vehementer sævis, Scotorum a circio et Pictorum ab aquilone," per multos annos conculcatum fuisse docuisset; de iisdem postea subdit, "Revertuntur impudentes grassatores Hiberni domum; post non longum temporis reversuri. Picti in extrema parte insulæ tunc primum et deinceps requieverunt." Ubi Scotos et Hibernos pro una et eadem gente accipit: quod et a Cogitoso, tum in prologo tum in epilogo vitæ S. Brigidæ, factitatum observatur, et ab alio quoque, qui ejusdem virginis acta heroicis descripsit versibus, atque in prologo sub Scotia nomine Hiberniam nostram hisce depinxit elegist :

Finibus occiduis describitur optima tellus,
Nomine et antiquis Scotia dicta libris.
Dives opum, argenti, gemmarum, vestis et auri,
Commoda corporibus, aere, sole, solo.
Melle fluit pulchris et lacte Scotia campis,

Vestibus atque armis, frugibus, arte, viris.
Ursorum rabies nulla est ibi; sæva leonum
Semina non unquam Scotia terra tulit.
Nulla venena nocent; nec serpens serpit in herba,
Nec conquesta canit garrula rana lacu.
In qua Scotorum gentes habitare merentur:
Inclyta gens hominum milite, pace, fide.
De qua nata fuit quondam sanctissima virgo
Brigida; Scotorum gloria, nomen, honor.

In septimo seculo literas, et e Britannia a Laurentio", Mellito et Justo Anglorum episcopis, et ex Italia tum ab Honorio pontifice tum a Romano clero post successoris

P P. Oros. hist. lib. 1. cap. 2.

4 Supra, cap. 15. pag. 122.

Ibid. cap. 15. pag. 143, 144.

Tom. 5. antiqu. lect. Henr. Canisii, pag. 625, 626. et 641.

Ex bibliotheca Cassinensi et Constantini Cajetani abbatis deprompta communicavit nobis Stephanus Vitus.

" Bed. hist. eccles. lib. 2. cap. 4.

Ibid. cap. 19.

ipsius Severini obitum, ad "Scotos qui Hiberniam insulam Britanniæ proximam incolunt" exaratas, Beda memorat. Eodemque seculo, Isidorus Hispalensis scripsit: "Scotia", eadem et Hibernia, proxima Britanniæ insula, spatio terrarum angustior, sed situ fœcundior." Et Jonas abbas, in vita B. Columbani: " Columbanus, qui et Columba, ortus est in Hibernia, insula in extremo oceano sita. Hanc Scotorum gens incolit: gens quanquam absque reliquarum gentium legibus, tamen in Christiani vigoris dogmate florens, omnium vicinarum gentium fide præpollet." Hinc de Furseo Hiberno vetus actorum ipsius descriptor, Beda antiquior: "Verbum Dei per universam Hiberniam prædicabat, et ea quæ viderat vel audierat omnibus populis Scotorum adnunciabat." Et alius vitæ ejusdem scriptor: "Beatissimus Furseus navigans ex Scotia sive Hibernia, venit in Galliam." Ita Dicuil Hibernus, in libro de mensura provinciarum orbis terræ, cum dixisset; "Circum nostram insulam Hiberniam sunt insulæ, sed aliæ parvæ atque aliæ minimæ :" de Hethlandicis vel Shetlandicis, ni fallor, postea addit: “Illæ insulæ sunt aliæ parvulæ, fere cunctæ simul angustis distantes fretis; in quibus, in centum ferme annis, eremitæ ex nostra Scotia navigantes habitaverunt." Hiberniam, et Scotiam suam, pro eadem accipiens insula. Qua etiam ratione apud Aldhelmum abbatem Malmesburiensem, in epistola ad Ealfridum, "Hibernenses et Scoticos," "Hiberniam et Scoticum solum," ut synonyma usurpari; et apud Adamnanum Heyensem abbatem, de rebus S. Columbæ scribentem, ina iisdem narrationibus eandem regionem Scotiam simul et Hiberniam subinde appellari animadvertimus.

657.

Eundem Adamnanum "reversum ad Scotiam, multas

Isidor. Origin. lib. 14. cap. 6.

Tom. 1. hist. Franc. script. ab Andr. du Chesne edit. Paris. ann. 1636. pag.

Epistolar. Hibernic. syllog. num. 13. op. tom. 4. pag. 448.

z Ibid. pag. 448.

a Adamnan. vit. Columbæ, lib. 1. cap. 2. 13. 23. 30. et lib. 2. cap. 25, 26.

edit. H. Canisii.

« AnteriorContinuar »