Imágenes de páginas
PDF
EPUB

CAP. XVI.

De Hibernia, Britannicarum insularum altera; quæ Britannia minor, et Scotia major aliquando dicta. Scotorum nomen ante tertium post ortum Servatoris seculum scriptoribus incognitum, deinceps Hibernis et eorum in Dalrieda Britannica colonis commune fuit; Scotia tamen appellationem sola Hibernia retinente ad seculum usque decimum: post quod, novo ab exteris Irlandiæ introducto vocabulo, vetus Scotia nomen in desuetudinem abiit. De mortis Christi recente nuncio ad Ultoniensem regem Conchurem perlato nostratium traditio. Ab apostolis in Britannicis insulis annunciatum esse evangelium ex Eusebio et aliis ostenditur: ubi de Simone Zelota et Petro, Jacobo majore cum matre Salome, patre Zebedæo sive Aristobulo, et fratre Barnaba; qui ad partes hasce dicuntur appulisse. De S. Beato et ejus Achate qui Helvetiis, et S. Mansueto qui Lotharingis fidem primus prædicavisse memoratur: Eugenio item primo Toletanorum episcopo, et Josepho Arimathæensi qui ab animalibus venenatis Hiberniam liberavisse fingitur. De Dicho, Eucho, et Achlena horumque filiis Cataldo Tarentinorum et Donato Lupiensium in Italia episcopo. De Florentino, Honesto, Firmino, Macra, Guthagono et Ghillone. De conversione Hiberniæ quam Constantini Magni temporibus ancillæ cujusdam opera factam fuisse fabulantur. De Hildeberto Scotorum archiepiscopo, et ejus discipulo Sedulio Scoto Hiberniensi. De S. Colmano et Dymma et aliis religionis Christianæ sub annum Domini CCCL. in Hibernia professoribus. De Eliphio et Euchario fratribus, eorumque sororibus Menna, Libaria et Susanna. De S. Kebii Cornubiensis adventu in Hiberniam: deque Celestii Scoti adolescentia et Christianis parentibus. Johannis Chrysostomi de fidei Christianæ professione in Britannicis insulis conservata testimonia. De S. Ailbeo cum quinquaginta suis comitibus, S. Kiarano et S. Declano Romam visitantibus; et post reditum, una cum S. Ibaro, religionem Christianam in patria propagantibus. De Guniforti et Gunibaldo, et Rosino Florido Dempsteri. De Palladio, et ejus ad Scotos legatione.

BRITANNICAS insulas, Polybii et aliorum veterum Græcorum scriptis celebratas, numero binas, magnitudine reli

a Polyb. hist. lib. 3. pag. 209. edit. Græco-Latin. Casauboni.

quis omnibus orbis tum cogniti insulis præferendas, his versibus reliquit testatum in Periegesi sua Dionysius:

*Αλλαι δ' Ωκεανοῖο παραὶ Βορεήτιδας ἀκτὰς
Δισσαὶ νῆσοι ἔασι Βρετανίδες, ἀντία Ρηνού,
Κεῖθι γὰρ ὑστατίην ἀπερεύγεται εἰς ἅλα δίνην.
Τάων τοι μέγεθος περιώσιον, οὐδέ τις ἄλλη
Νήσοις ἐν πάσῃσι Βρετανίσιν ἰσοφαρίζει.

Quos Rhemnius Fannius ita interpretatus est:

Ast aliæ Oceani juxta Boreetidas actas

Sunt geminæ Rhenique Britannides ostia cernunt:

Hic etenim lasso perrumpit Tethya cursu.

Has tamen haud habeat spatio superare per orbem
Insula.

Festus vero Avienus liberius isto modo reddidit:

Eminus hic aliæ gelidi prope flabra aquilonis
Exsuperant undas, et vasta cacumina tollunt.
Hæ numero geminæ, pingues sola, cespitis amplæ,
Conditur occidui qua Rheni gurgitis unda,

Dira Britannorum sustentant agmina terris.

De iisdem, post Ptolemæum, Marcianus Heracleota in Periplo : “ Αἱ Πρετανικαὶ νῆσοι δύο εἰσὶν, ἥτε καλουμένη ̓Αλβίων· καὶ ἡ Ἰουερνία. Britannicæ insulæ duæ sunt, quæ vocatur Albion, et quæ Ibernia:” et longo post utrumque intervallo, Græcus Dionysii interpres Eustathius: “ Αἱ Βρετανίδες εἰσὶ δύο νῆσοι, Οὐερνία καὶ ̓Αλουίων, ἤτοι Βερνία καὶ ̓Αλβίων" et ante istos omnes, vel ipse Aristoteles, ut contendit Franciscus Patricius, vel potius Theophrastus, ut Buchananus voluit, aut illorum temporum, ut Muretus censuit, æqualis alter, in libello de mundo ad regem Alexandrum scripto: “ Ἐν τούτῳ (de oceano loquitur) νῆσοι μέγισταί τε τυγχάνουσιν οὖσαι δύο, Βρετανικαὶ λεγόμεναι, ̓Αλβιον καὶ Ἰέρνη" quæ Apuleius in suum de

b Borealia litora.

• An Oceano potius ? ut Jo. Pricæus vult.

d Ptolem. Geograph. lib. 2. cap. 2. et lib. 8. cap. 2.

e Fr. Patric. discuss. Peripatetic. tom. 1. lib. 6.

f Buchanan. rer. Scoticar. lib. 1.

f Muret. variar. lection. lib. 2. cap. 8.

mundo librum, ex Aristotele et Theophrasto, ut ille profitetur, desumptum, ita transtulit. "In altera parte orbis jacent insularum aggeres maximarum; Britanniæ duæ, Albion et lerna." Nam qui Iernam nostram Alexandri Magni temporibus ignotam fuisse autumant, illud Orphei in Argonauticis non videntur consideravisse :

Πὰρ δ' ἄρα νῆσον ἄμειβεν Ιερνίδα.

Ut de Andreæ Schotti1 critica nihil dicam qui in versu illo, qui paulo ante præcesserat, Ἴξομαι εἰ νηέσσιν ἐριννύσιν ἄσσον ἵκωμαι pro νηέσσιν ἐριννύσιν legit νήσοις Ιέρνισιν, et de tempestate, quam circa Hiberniam insulam passi sunt Argonautæ, cum per oceanum Arctoum navigarent interpretatur. Nam Argonauticorum scriptorem Orpheum, non Thracium illum quidem (licet in toto opere personam ejus poeta induat) sed Crotoniatam, Pisistrato tyranno familiarem extitisse (eaque ratione Cyri, et laxatæ sub eo Judaicæ captivitatis, tempore claruisse) ex Asclepiada Suidas1 nos docuit: cujusmodi antiquitatis ne ipse quidem populus Romanus, nominis sui testem, proferre poterit auctorem.

Hanc insulam "Britannidem olim a Julio magno Cæsare vocatam," Fabius Ethelwerdusk haud recte retulit. Non alio enim quam Hiberniæ nomine a Cæsare, uti post eum a Plinio, Solino et Tacito, designatam illam invenimus. Stephano tamen Byzantio "'loveρvía Пρeтaviкǹ, Twv dúo áoowv, Ibernia Britannica, e duabus minor;" Ptolemæo Alexandrino' Mukoà Boerravía et Abrahamom filio Chaja, Rabbino Hispano, ny", id est, Britannia parva, ea est dicta. Atque ut Britanniæ minoris nomine ab Albione, ita Scotia majoris appellatione ab Albania discriminatam illam aliquando fuisse animadvertimus. Ita Sigismundus imperator in diplomate, quod datum anno

Schott. observat. human. lib. 2. cap. 20.

• Ορφεύς Κροτωνιάτης, ἐποποιὸς· ὃν Πεισιστράτῳ συνεῖναι τῷ τυράννῳ 'Ασκληπιάδης φησὶν, ἐν τῷ ἕκτῳ βιβλίῳ τῶν γραμματικῶν. Δεκαητερίαν, 'Αργοναυτικὰ, καὶ ἄλλα τινά. Suid. in Ορφεύς.

k Ethelwerd. chronic. lib. 4. cap. 4.

1 Ptolem. Almagest. lib. 2. cap. 6. pag. 31. edit. Græc.

R. Abrah. Chajah, in sphæra mundi, cap. 6.

MCCCCXXII. metropoli" Salisburgensi Wigulei Hundii intextum legitur: "Sane," inquit," pro parte religiosorum abbatis, prioris et conventus monasterii Scotorum et Ybernicorum de majori Scotia, in Ratisbona, devotorum nostrorum, oblata nostræ celsitudini supplex petitio continebat," &c. et ante illum Dovenaldus O-Neyl, princeps Hibernicorum Ultoniæ, in fine literarum ad Johannem XXII. Romanum pontificem datarum: "Sciat° paternitas vestra reverenda, quod præter reges minoris Scotiæ, qui omnes de nostra majore Scotia originem sumpserunt, linguam nostram in conditiones quodammodo retinentes, reges de sanguine nostro centum nonaginta septem in tota Hiberniæ insula regnaverunt." Ita Conradus a Monte puellarum canonicus Ratisbonensis, in vita S. Erhardi, quam ex codice MS. monasterii S. Magni Ratisbonæ a se descriptam communicavit mihi Stephanus Vitus: "Floruerunt in area tempestatis hujus fluidæ et procellosæ vitæ viri sancti in Hibernia quæ major Scotia dicebatur, et se disperserant in numero multo per omnia Franciæ et Germaniæ loca, et hinc ad alia terreni orbis climata; ut lumine fidei illuminarent populum tenebrarum, et cæcitatis erroribus extirpatis ad Solem justitiæ converterent oculos lippientes." Cui concinit et antiquus ille Ratisbonensis breviarii de eodem S. Erhardo hymnus:

Verus hic Israelita,

Quem fraus omnis fugit :
Hunc exortum pusionem
Major Scotia nutriit.

Et quidem Britannicos Scotos a nostris et nomen traxisse suum et originem, præter auctores jam antea a nobis laudatos, testem etiam hic nobis ultro se præbet Giraldus Cambrensis. Cum enim Hibernienses scripsisset "dictos esse et Gaidelos, dictos esse et Scotos;" subdit, "Scotiam quoque partem insulæ Britannica dictam esse aquilonarem, quia gens originaliter ab his propagata terram

"Tom. 2. pag. 396. edit. Monach. ann. 1620. • Scotichronic. lib. 12. cap. 32.

P Supra, cap. 15. pag. 103.

4 Girald. Topograph. Hibern. distinct. 3. cap. 7. Vid. supra, pag. 115.

illam habitare dignoscitur. Quod tam linguæ, quam cultus, tam armorum etiam quam morum, usque in hodiernum probat affinitas." Cui et Johannem Tinmuthensem comitem adjungimus, S. Columbani vitam sic exordientem: "Beatus Columbanus in Hibernia insula in oceano sita, quam Scotorum gens inhabitat, ortus est. Hibernia enim antiquitus Scotia dicta est: de qua gens Scotorum Albaniam Britanniæ majori proximam, quæ ab eventu modo Scotia dicitur, inhabitans originem duxit et progressum habuit." Et S. Columbæ vitam ita terminantem: "Est autem sciendum, quod Hibernia proprie Scotorum est patria. Antiquitus igitur Scotia pro Hibernia sæpius scribi solet; sicut hic in vita sancti Columbæ diligenter intuentibus apparet et etiam venerabilis Beda de gestis Anglorum, multis in locis Hiberniam exprimere volens, Scotiam scripsit."

Quando vero primum Græcis et Romanis nomen Scotorum innotuerit, et quamdiu Hiberniæ nostræ incolæ illud retinuerunt; res a multis est et quæsita et disputata. Qui primo et secundo post Christum seculo Scotici nominis mentionem reperisse se existimant; vel ementitæ antiquitatis monimenta, vel novorum criticorum conjecturas' pro certis veterum testimoniis nobis hic obtrudunt. Nam ubi in 'Αποκολοκυνθώσει sua Seneca de Claudio ludens cecinit:

Ille Britannos

Ultra vagi
Litora ponti,

Et cæruleos

Scuta Brigantes,

Dare Romuleis

Colla catenis

Jussit, et ipsum

Nova Romanæ

Jura securis

Tremere Oceanum.

Josephus Scaliger in Propertianis primum notis, deinceps in Eusebianiss animadversionibus, pro Scuta Brigantes,

r Vid. Hiberniam Resurgentem D.R. sect. 245, 246.

Scalig. ad Eusebii annum MMLX.

« AnteriorContinuar »