Imágenes de páginas
PDF
EPUB

sentiendo et credendo veritati; hæretico fallitur spiritu, non intelligens vocem Dei in Evangelio dicentis: Sine me nihil potestis facere: et illud apostoli: Nonk quod idonei simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis; sed sufficientia nostra ex Deo est."

VIII. "Si quis alios misericordia, alios vero per liberum arbitrium, quod in omnibus, qui de prævaricatione primi hominis nati sunt, constat esse vitiatum, ad gratiam baptismi posse venire contendit; a recta fide probatur alienus. Is enim non omnium liberum arbitrium per peccatum primi hominis asserit infirmatum; aut certe ita læsum putat, ut tamen quidam valeant, sine revelatione Dei, mysterium salutis æternæ per semetipsos posse conquirere. Quod quam sit contrarium, ipse Dominus probat; qui non aliquos, sed neminem ad se posse venire testatur', nisi quem pater attraxerit: sicut et Petro dicit: Beatus es Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed pater meus qui in cœlis est: et apostolus: Nemo" potest dicere Dominum JESUM nisi in Spiritu sancto."

IX. "Divini est muneris, cum et recte cogitamus, et pedes nostros a falsitate et injustitia continemus. Quoties enim bona agimus, Deus in nobis atque nobiscum ut operemur operatur."

X. "Adjutorium Dei etiam renatis ac sanctis semper est implorandum, ut ad finem bonum pervenire, vel in bono possint opere perdurare."

XI. "Nemo quicquam Domino recte voverit, nisi ab ipso acceperit quod voveret, sicut legitur: Quæ de manu tua accepimus damus tibi."

XII. "Tales nos amat Deus, quales futuri sumus ipsius dono, non quales sumus nostro merito."

XIII. “Arbitrium voluntatis in primo homine infirmatum, nisi per gratiam baptismi, non potest reparari: quod amissum, nisi a quo potuit dari, non potest reddi. Unde

Johan. cap. 15. ver. 5. Johan. cap. 6. ver. 44. n 1 Cor. cap. 12. ver. 3. 1 Par. cap. 29. ver. 14.

k2 Cor. cap. 3. ver. 5.
m Matth. cap. 16. ver. 17.

o II. ASSERTIO doctrinæ veræ.

veritas ipsa dicit: Si vos filius liberaverit, tunc vere liberi eritis."

XIV. "Nullus miser de quacumque miseria liberatur, nisi qui Dei misericordia prævenitur, sicut dicit psalmista: Cito anticipet nos misericordia tua Domine : et illud: Deus® meus, misericordia ejus præveniet me.”

XV. "Ab eo quod formavit Deus mutatus est Adam, sed in pejus per iniquitatem suam: ab eo quod operata est iniquitas, mutatur fidelis, sed in melius per gratiam Dei. Illa ergo mutatio fuit prævaricatoris primi: hæc, secundum psalmistam, Mutatio est dexteræ excelsi.”

XVI. "Nemo ex eo quod videtur habere glorietur, tanquam" non acceperit; aut ideo se putet accepisse, quia litera extrinsecus, vel ut legeretur apparuit, vel ut audiretur sonuit: nam sicut apostolus dicit: Si per legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est. Ascendens in altum captivavit captivitatem, dedit dona hominibus: Inde habet quicunque habet. Quisquis autem se inde habere negat; aut vere non habet, aut id quod videtur habere aufertur ab eo."

XVII. "Fortitudinem gentilium mundana cupiditas, fortitudinem autem Christianorum Dei caritas facit, quæ diffusa est in cordibus nostris, non per voluntatis arbitrium quod est in nobis, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis."

XVIII. "Nullis meritis gratiam prævenientibus, debetur merces bonis operibus si fiant: sed gratia quæ non debetur præcedit ut fiant."

XIX. "Natura humana, etiamsi in illa integritate in qua est condita permaneret, nullo modo seipsam, Creatore suo non adjuvante, servaret. Unde cum sine Dei gratia salutem non possit custodire quam accepit; quomodo sine Dei gratia poterit reparare quod perdidit ?"

9 Johan. cap. 8. ver. 36.

Psal. 59. ver. 10. (al. Psal. 58. ver. 11.)
Psal. 77. ver. 10. (al. Psal. 76. ver. 11.)

"1 Cor. cap. 4. ver. 7.

Psal. 79. (al. 78.) ver. S.

w Gal. cap. 2. ver. 21.

* Psal. 68. ver. 18. (al. Psal. 67. ver. 19.) Ephes. cap. 4. ver. 8.

y Luc. cap. 8. ver. 18.

z Rom. cap. 5. ver. 5.

XX. "Multa Deus facit in homine bona, quæ non facit homo: nulla vero facit homo bona, quæ non Deus præstat ut faciat homo."

XXI. "Sicut eis qui volentes in lege justificari, et a gratia exciderunt, verissime dicit apostolus; Sia in lege justitia est, ergo Christus gratis mortuus est: sic eis qui gratiam, quam commendat et percipit fides Christi, putant esse naturam, verissime dicitur; Si per naturam justitia est, ergo Christus gratis mortuus est. Jam hic enim erat lex, et non justificabat: jam hic erat et natura, et non justificabat. Ideo Christus non gratis mortuus est, ut et lex per illum impleretur qui dixit: Non veni legem solvere, sed adimplere; et natura per Adam perdita per illum repararetur, qui dixite venisse quærere et salvere quod perierat."

XXII. "Nemo habet de suo, nisi mendacium et peccatum. Si quid autem habet homo veritatis atque justitiæ; ab illo fonte est, quem debemus sitire in hac eremo, ut ex eo quasi guttis quibusdam irrorati non deficiamus in via."

XXIII. "Suam voluntatem homines faciunt, non Dei, quando id agunt quod Deo displicet. Quando autem id faciunt quod volunt, ut divinæ serviant voluntati; quamvis volentes agant quod agunt, illius tamen voluntas est, a quo et præparatur, et jubeturd quod volunt."

XXIV. "Ita sunt ine vite palmites, ut viti nihil conferant, sed inde accipiant unde vivant: sic quippe vitis est in palmitibus, ut vitale alimentum subministret eis, non sumat ab eis. Ac per hoc et manentem in se habere Christum, et manere in Christo, discipulis prodest utcunque, non Christo. Nam præciso palmite, potest de viva radice alius pullulare qui autem præcisus est, sine radice non potest vivere."

XXV. "Prorsus donum Dei est diligere Deum. Ipse ut diligeretur dedit, qui non dilectus diligit. Displicentes amati sumus, ut fieret in nobis unde placeremus. Diffun

a Gal. cap. 2. ver. 21.

b Matth. cap. 5. ver. 17.

Matth. cap. 18. ver. 11. Luc. cap. 19. ver. 10. dal. obitur.

e Johan. cap. 15. ver. 4, 5.

dit enim caritatem in cordibus nostris Spiritus Patris et Filii, quem cum Patre amamus et Filio."

SYNODI DECRETUM.

"Ac sic secundum suprascriptas sanctarum Scripturarum sententias, vel antiquorum patrum definitiones, hoc Deo propitiante et prædicare debemus et credere:

I. "Quod per peccatum primi hominis ita inclinatum et attenuatum fuerit liberum arbitrium, ut nullus postea aut diligere Deum, sicut oportuit, aut credere in Deum, aut operari propter Deum quod bonum est possit, nisi eum gratia misericordiæ divinæ prævenerit. Unde et Abel justo, et Noe, et Abrahæ, et Isaac, et Jacob, et omni antiquorum patrum multitudini, illam præclaram fidem, quam in ipsorum laude prædicat apostolus Paulus, non per bonum naturæ, quod prius in Adam datum fuerat, sed per gratiam Dei credimus fuisse collatam. Quam gratiam, etiam post adventum Domini, omnibus qui baptizari desiderant, non in libero arbitrio haberi, sed Christi novimus simul et credimus largitate conferri; secundum illud quod sæpe jam dictum est, et quod prædicat Paulus apostolus: Vobish donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed etiam ut pro illo patiamini: et illud: Deus qui cœpit in vobis bonum opus, perficiet usque in diem Domini nostri JESU Christi: et illud: Gratiak salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis; Dei enim donum est. Et quod de seipso ait apostolus: Misericordiam' consecutus sum, ut fidelis essem. Non dixit quia eram, sed ut essem : et illud: Quid habes quod non accepisti? et illud: Omnen datum bonum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a patre luminum: et illud: Nemo habet quicquam, nisi illi datum fuerit desuper. Innumerabilia sunt sanctarum Scripturarum testimonia, quæ possunt ad pro

5 Hebr. cap. 11.
Philipp. cap. 1. ver. 6.
1 Cor. cap. 7. ver. 25.
n Jacob. cap. 1. ver. 17.

h Philipp. cap. 1. ver. 29.
Ephes. cap. 2. ver. 8.
m 1 Cor. cap. 4. ver. 7.
Johan. cap. 3. vcr. 27.

bandam gratiam proferri: sed brevitatis studio prætermissa sunt, quia et revera cui pauca non sufficiunt, plura non proderunt."

II. "Hoc etiam secundum fidem Catholicam credimus, quod accepta per baptismum gratia omnes baptizati, Christo auxiliante et cooperante, quæ ad salutem animæ pertinent possint et debeant, si fideliter laborare voluerint, adimplere."

III." Aliquos vero ad malum divina potestate prædestinatos esse non solum non credimus, sed etiamsi sunt qui tantum malum credere velint, cum omni detestatione illis anathema dicimus."

IV. "Hoc etiam salubriter profitemur, et credimus, quod in omni opere bono non nos incipimus, et postea per Dei misericordiam adjuvamur: sed ipse nobis, nullis præcedentibus bonis meritis, et fidem et amorem sui prius inspirat, ut et baptismi sacramenta fideliter requiramus et post baptismum cum ipsius adjutorio ea quæ sibi sunt placita implere possimus. Unde manifestissime credendum est, quod et illius latronis", quem Dominus ad paradisi patriam revocavit, et Cornelii centurionis, ad quem angelus Domini missus est, et Zacchæi', qui ipsum Dominum suscipere meruit, illa tam admirabilis fides non fuit de natura, sed divinæ largitatis donum."

"Et quia definitionem antiquorum patrum, nostramque, quæ suprascripta est, non solum religiosis, sed etiam laicis medicamentum esse, et desideramus et cupimus; placuit ut eam etiam et illustres ac magnifici viri, qui nobiscum ad præfatam festivitatem convenerunt, propria manu subscriberent."

SUBSCRIPTIONES EPISCOPORUM ET ILLUSTRIUM VIRORUM.

Cæsarius in Christi nomine episcopus constitutionem nostram relegi et subscripsi. Notans sub die quinto Nonas Julias, Decio Juniore V. C. consule. Julianus Amartolus episcopus relegi et subscripsi.

Constantius in Christi nomine episcopus consensi et subscripsi.

Luc. cap. 23. ver. 42, 43. Luc. cap. 19. ver. 2.

4 Act. cap. 10. ver. 1.

« AnteriorContinuar »