Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Fulgentium in Pelagianis reliquiis proterendis excepit Cæsarius Arelatensis archiepiscopus: qui, si quid damni vel a Lirinensibus suish, vel ab Hilario et Leontio, qui Arelatensi cathedræ ante ipsum præfuerunt, orthodoxorum causa passa est, abunde resarcivit. Is "de gratia et libero arbitrio edidit testimonia, divinarum Scripturarum et sanctorum patrum judiciis munita: ubi docet, nihil hominem de proprio aliquid agere boni posse, nisi eum divina gratia prævenerit. Quod opus etiam papa Felix per suam epistolam roboravit, et in latius promulgavit :" ut apud Gennadiani catalogi continuatorem legimus. De ejus obitu ista referunt, qui morienti adfuerunt, Messianus presbyter et Stephanus diaconus. "Cum' semianimem ipsum redderet conspectibus nostris infirmitas, et inter hæc septuagesimum tertium gereret totius vitæ tramitis annum, e quibus quadragesimum in pontificatu verteret circulus gyrum; et animadverteret per spiritum imminere sibi transitus diem: inter non modicos quos patiebatur dolores sciscitatus est, quam proximo esset beatissimi Augustini depositionis dies, et cum imminere commemorationem ejus didicisset, Confido, ait, in Domino, quod meum transitum non longe divisurus est ab ipsius patris Augustini natali; quia, ut ipsi scitis, quantum dilexi ejus Catholicissimum sensum, tantum me etsi discrepantem meritis minime tamen reor distantia longiore depositionis meæ diem ab ejus obitus tempore sequestrari:" mortuus est autem: "tertianam die post S. Genesii festum, id est, sexto Calendarum Septembrium, ante diem depositionis S. Augustini :" anno DXLIII. quo ad successorem ipsius Auxanium noviter ordinatum Vigilii extat epistola, data" decimo quinto Calendas Novembres, iterum P. C. Basilii V. C. Ex quibus colligere promptum est, sub initium anni CCCCLXXI.

h Vid. supra cap. 11. op. tom. 5. pag. 395.

i Gennad. catalog. scriptor. ecclesiastic. a Suffrido Petro, edit. cap. 86.

k Vid. supra cap. 13. op. tom. 5. pag. 527.

1 Vit. Cæsarii, lib. 2. in chronologia Lerinensi Vinc. Barralis, pag. 258. m Ibid. pag. 259.

n Tom. 1. concilior. Galliæ, pag. 270.

• III. habet Baronius, ann. 544. sec. 12.

natum, sub exitum DIII. factum illum fuisse pontificem : et quod inde est consequens, non a Felice III. quo obeunte Cæsarius unum et vigesimum ætatis vix egressus est annum, sed a Felice illius nominis quarto, hoc opus fuisse corroboratum.

Cui et hoc debet Ecclesia, quod præclara illa de gratia et libero arbitrio capitula promulganda curaverit; quæ a Cæsario et collegis in concilio Arausicano secundo, Decio juniore consule, id est, anno DXXIX. æræ nostræ, quinto Nonas Julias sunt recitata et manuum subscriptionibus confirmata: de quibus ita Cæsar Baronius, "Recitant" capita in Gallias de ipso Romano pontifice missa: profitentes ea cuncta haud recentem esse Ecclesiæ doctrinam, sed antiquorum patrum definitionem, eandemque apostolicæ sedis authoritate firmatam: quæ apostolica sedes (ut suis locis superius est declaratum) S. Augustini se professa est de gratia et libero arbitrio probare sententiam. Nihil ergo præterea novitas sibi vendicet et præsumptio humana præsumat. Quot igitur Arausicani canones, tot sunt Catholicæ ecclesiæ stabilitæ sententiæ; a quibus absque prævaricationis piaculo haud liceat fideli recedere:" et Jacobus Sirmondus: "Faustum, et si qui tum in Gallia, quod dissimulari non potest, cum eo senserunt, aliquo modo excusare ratio illa videtur, quod ante synodum Arausicanam vixerint; cujus placitis Ecclesia deinceps, tanquam norma doctrinæ, adversus Semipelagianorum errores usa est."

"" fu

Nec enim prius, inquit Theophilus Raynaudus', mans adhuc hæc Pelagii favilla plane extincta est, quam sedes apostolica transmissis ad tractus illius episcopos capitulis, quæ Arausicæ in Liberianæ basilicæ dedicatione publice proposita et a patribus congregatis firmata ac denunciata sunt, omnem incendii illius velut scintillam, doloso cineri tuendæ humanæ libertatis ac divinæ justitiæ suppositam, feliciter compressit anno Christi (juxta novis

P Baron. addit. ad tom. 7. ann. 529. in 10. tomi appendice.

4 Sirmond. in notis ad Apollinar. Sidon. lib. 9. epist. 9. Vid. eund. in tom. 1. concilior. Galliæ, pag. 148. et 605.

r

Raynaud. defens. Valerian. cap. 4. sec. 19.

VOL. VI.

C

simam cardinalis Baronii subductionem) DXXIX. sedente Felice IV." Ex qua temporis notatione illud præterea observandum monet Bartholomæus Petrus Lintrensis"; "factionem totam Massiliensium, et similium, hic a sede apostolica rite fuisse condemnatam: quoniam hoc tempore jam omnia sua mysteria illi factiosi, alii atque alii, protulerant; ut conqueri non potuerint sese per hos canones illegitime damnari, quod non sufficienter fuissent auditi et intellecti. Fuerant enim jampridem intellecti, melius fortasse quam voluissent, ejusmodi homines; qui suos errores principio verbis ambiguis solebant efferre inter Catholicos, ut ad effugium semper diverticulum aliquod haberent paratum."

His ita præmissis, Arausicani hujus concilii acta integra visum est hic subjicere: ut ad hanc doctrinæ veteris normam subinde respicientes, a novatorum tendiculis et nobis cavere et nos facilius expedire valeamus.

CONCILII ARAUSICANI, DE GRATIA ET LIBERO ARBITRIO, PRÆFATIO.

"Cum ad dedicationem basilicæ quam illustrissimus præfectus et patricius filius noster Liberius in Arausica civitate fidelissima devotione construxit, Deo propitiante, et ipso invitante convenissemus, et de rebus quæ ad ecclesiasticam regulam pertinent, inter nos spiritalis fuisset oborta collatio; pervenit ad nos esse aliquos, qui de gratia et libero arbitrio per simplicitatem minus caute, et non secundum fidei Catholicæ regulam, sentire velint. Unde id nobis, secundum admonitionem et auctoritatem sedis apostolicæ, justum ac rationabile visum est, ut pauca capitula ab apostolica nobis sede transmissa, quæ ab antiquis patribus de sanctarum Scripturarum voluminibus in hac præcipue causa collecta sunt, ad docendos eos qui aliter quam oportet sentiunt, ab omnibus observanda proferre, et manibus nostris subscribere deberemus: quibus lectis, qui huc usque non sicut oportebat de gratia et li

s Barthol. Petr. in Romanæ sedis definition. de gratia, pag. 83, 84.

bero arbitrio credidit, ad ea quæ fidei Catholicæ conveniunt, animum suum inclinare non differat."

CAPITULA A ROMANA SEDE TRANSMISSA.

I. "Sit quis per offensam prævaricationis Adæ non totum, id est, secundum corpus et animam, in deterius dicit hominem commutatum, sed animæ libertate illæsa durante, corpus tantummodo corruptioni credit obnoxium, Pelagii errore deceptus, adversatur Scripturæ dicenti: Anima" quæ peccaverit ipsa morietur; et, NescitisTM quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus cui obeditis? et, Ax quo quis superatur, ejus et servus addicitur."

II. "Si quis soli Adæ prævaricationem suam, non et ejus propagini, asserit nocuisse; aut certe mortem tantum corporis, quæ pœna peccati est, non autem et peccatum, quod mors est animæ, per unum hominem in omne genus humanum transisse testatur, injustitiam Deo dabit, contradicens apostolo dicenti: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt."

III. "Si quis ad invocationem humanam gratiam Dei dicit posse conferri, non autem ipsam gratiam facere, ut invocetur a nobis; contradicit Esaiæ prophetæ, vel apostolo idem dicenti: Inventus sum a non quærentibus me, palam apparui his, qui me non interrogabant.”

IV. “Si quis ut a peccato purgemur, voluntatem nostram Deum expectare contendit, non autem ut etiam purgari velimus, per sancti Spiritus infusionem et operationem in nos fieri confitetur; resistit ipsi Spiritui sancto, per Salomonem dicenti: Præparatur voluntas a

I. REJECTIO falsorum dogmatum.
Ezec. cap. 18. ver. 20.

* 2 Pet. cap. 2. ver. 19.

z Esai. cap. 65. ver. 1.

Prov. cap. 8. ver. 35. juxta LXX.

Rom. cap. 6. ver. 16. y Rom. cap. 5. ver. 12.

a Rom. cap. 10. ver. 20.

[ocr errors]

Domino:" et apostolo salubriter prædicanti: "Deus est qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona volun

tate."

V. "Si quis sicut augmentum, ita etiam initium fidei, ipsumque credulitatis affectum, quo in eum credimus qui justificat impium, et ad generationem sacri baptismatis pervenimus, non per gratiæ donum, id est, per inspirationem Spiritus sancti corrigentem voluntatem nostram ab infidelitate ad fidem, ab impietate ad pietatem, sed naturaliter nobis inesse dicit: apostolicis dogmatibus adversarius approbatur, beato Paulo dicente: Confidimus, quia qui cœpit in vobis bonum opus, perficiet usque in diem Domini nostri JESU Christi: et illud: Vobise datum est pro Christo non solum ut in eum credatis, sed etiam ut pro illo patiamini: et, Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est. Qui enim fidem qua in Deum credimus, dicunt esse naturalem, omnes eos qui ab Ecclesia Christi alieni sunt, quodammodo fideles esse definiunt."

VI." Si quis sine gratia Dei credentibus, volentibus, desiderantibus, conantibus, laborantibus, vigilantibus, studentibus, petentibus, quærentibus, pulsantibus nobis misericordiam dicit conferri divinitus; non autem ut credamus, velimus, vel hæc omnia, sicut oportet, agere valeamus, per infusionem et inspirationem sancti Spiritus in nobis fieri confitetur; et aut humilitati, aut obedientiæ humanæ subjungit gratiæ adjutorium, nec ut obedientes et humiles simus ipsius gratiæ donum esse consentit; resistit apostolo dicenti: Quids habes quod non accepisti? et, Gratia Dei sum id quod sum.”

VII. "Si quis per naturæ vigorem bonum aliquid, quod ad salutem pertinet vitæ æternæ, cogitare ut expedit, aut eligere, sive salutari, id est, evangelicæ prædicationi consentire posse confirmat, absque illuminatione et inspiratione Spiritus sancti, qui dat omnibus suavitatem in con

e Philipp. cap. 2. ver. 13.
e Philipp. cap. 1. ver. 29.

1 Cor. cap. 4. ver. 7.

d Ibid. cap. 1. ver. 6.
Ephes. cap. 2. ver. 8.
h Ibid. cap. 15. ver. 10.

« AnteriorContinuar »