Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ferosque magis vultus pilis, quam corporum pudenda pudendisque proxima vestibus tegentes: cognitaque condebitorum reversione et reditus denegatione, solito confidentiores omnem aquilonalem extremamque terræ partem pro indigenis muro tenus capessunt."

"Statuitur ad hæc in edito arcis acies, segnis ad pugnam, inhabilis ac trementibus præcordiis inepta: quæ diebus ac noctibus stupido sedili marcebat. Interea non cessant uncinata3 nudorum tela, quibus miserrimi cives de muris tracti solo allidebantur. Hoc scilicet eis proficiebat immaturæ mortis supplicium, qui tali funere rapiebantur quo fratrum pignorumque suorum miserandas imminentes pœnas cito exitu devitabant. Quid plura? Relictis civitatibus muroque celso, iterum illis fugæ ; iterum dispersiones solito desperabiliores. Item ab hoste insectationes, item strages accelerantur crudeliores : et sicut agni a lanionibus, ita deflendi cives ab inimicis discerpuntur; ut commemoratio eorum ferarum assimilaretur agrestium. Nam et ipsos mutuo nec perexigui victus brevi sustentaculo miserrimorum civium latrocinando temperabant: et augebantur externæ clades domesticis motibus, quod hujuscemodi tam crebris direptionibus vacuaretur omnis regio totius cibi baculo; excepto venatoriæ artis solatio."

Eandem historiam Fabius Ethelwerdus brevius sic exponit: "Audito oppositum sibi exercitum domum reversum, Scoti et Picti gaudio gavisi non minimo sunt. Ast iterum arma movent, et quasi sine custode caulas invadunt lupi; vastant partem in axe aquilonis usque ad Severiam fossam. Britanni muro insistunt, defendunt armis: sed non natura, heu! dederat fortuna gratiam belli. Tum astuta gens Scotorum, gnara quid faceret pro imminenti muro, ac sudæ profundo saltu, ferreos in mensura arte mechanica struunt aculeos; superstantesque muro deorsum trahentes avide interimunt. Victores existunt forinsecus et intus; præda et possessio fit statu in uno: et

y Dorodrepana sc. aut falces murales. Buchanan.

2 Al. laniant et seipsos.

facta est cædes postera pejor prioribus:" et Johannes Fordonus, in Scotichronico "Durante famis memoratæ superius egestate, Scotorum principes et Pictorum, assumptis Hibernicis, ad ejusdem muri fines utrosque trans flumina Tyne et Eske diverso navigii genere remigantes; undique per circuitum regiones invadunt, destruunt et consumunt. Ubi modico post tempore, quibusdam indigenarum ad pacem acceptis, aliis autem fugatis, aliis interemptis; totam a mari usque ad mare regionem sub protectione pacis suscipientes, hactenus ab inde nequaquam abigi potuerunt, &c. Obtinentes autem quæ cis citraque murum sunt regiones, inhabitare cœperunt victores: ac citato repente rurali vulgo, cum suis sarpis quilibet et ligonibus, rastris, tridentibus et fossoriis, patulas in eo rimas foraminaque crebra perfodiunt; quibus ubique promptum habeant aditum etiam et recessum. Ab illis ergo foraminibus hæc deinde maceria nomen hodiernum assumpsit; quod Anglica lingua sonat Thirlewall, Latina vero, Murus perforatus."

Thirlewall castrum adhuc cernitur, in Northumbriæ et Cumbriæ confinio positum. "Murum Thrilwal Severum extruxisse ad amnem Tinam" Fordonus asserit: et alibi, de Oswaldi regis agens victoria: "Est autem," inquit, "secundum Bedam, locus pugnæ juxta murum illum qui vocatur Thrilwall ad aquilonem quo Romani quondam ob arcendos Scotorum impetus totam a mari ad mare præcinxerunt Britanniam :" Ubi notandum, et Fordonum, et Ethelwerdum et alios, in quibus et Hibernici nostri sunt chronographi, Bedam simpliciter secutos esse, qui Severi vallum et illum a Romana legione postremo constructum murum eodem in loco constituit: quum prætenturam hanc extremam non inter Tinam et Escam fluvios, sed inter fretum Edenburgicum et Dunbritannicum positam fuisse docuerimus, hodierno nomine Graham's-dike vel Grime'sdike appellatam; a Grimo quodam, ut Fordonus ait, regis Fergusii socero, qui filio ipsius Eugenio tutor datus, "collectis undique coadjutoribus in magna potentia dictum

a Lib. 3. cap. 10.

adiens murum præordinatis machinis, custodibus vel fuga lapsis vel occisis, funditus evertit." De quo Grimo vel Graimo videri possunt quæ ex Veremundo Hispano Hector Boethius' retulit. Nam quod idem Hector tertiam hanc, de qua diximus, Britannorum cladem et post tertium Aetii consulatum (quem anno Domini CCCCXLVI. ab eo gestum constat) et annod tamen Christi CCCCXXXVI. factam narrat; pugnantia loqui se non vidit. In quo ab Ethelwerdo quoque est erratum, qui ad annum CCCCXLIX. calamitatem illam retulit ; quam ante tertium Aetii consulatum contigisse, ex Gilda et Beda certo constat.

Temporis autem proxime subsecuti historiam breviter sic enarrat Beda in suo chronico: "Mittiture epistola lachrymis ærumnisque referta ad Aetium III. consulem, vicesimo tertio Theodosii principis anno, petens auxilium; nec impetrat. Interea fames dira ac famosissima profugos infestat: qua coacti quidam hostibus dedere manus. Alii de montibus, speluncis ac saltibus strenue repugnabant, ac strages hostibus dabant. Revertuntur SCOTI domum, post non multum tempus reversuri. Picti extremam insulæ partem tum primum et deinceps inhabitaturi detinent:" et Paulus diaconus, in continuatione Eutropii: "Britanni, cum rursus Scotorum Pictonumque incursionibus premerentur, mittunt Aetio epistolam lachrymis ærumnisque refertam ; ejusque quantocius auxilium efflagitant. Quibus cum Aetius minime annuisset, eo quod contra viciniores hostes occupatus existeret: quidam Britannorum strenue resistentes, hostes abigunt; quidam vero coacti hostibus subjiciuntur. Denique subactam Picti extremam ejusdem insulæ partem, eam sibi habitationem fecere: nec ultra exinde hactenus valuerunt expelli."

Mitto Mariani Scoti et recentiorum testimonia: sufficiat Gildæ vetustissimi Britannorum scriptoris, ex quo et sua Beda hausit, unicum illud: "Revertuntur ergo impudentes grassatores HIBERNI domum; post non longum tem

b Boeth. Scotor. histor. lib. 7. fol. 117. b. Vid. et fol. 124. h. 126. a. c Id. ibid. fol. 126. b.

• Vid. supra, cap. 12. op. tom. 5. pag. 424.

d Ibid. fol. 128. a.

f Al, multam.

poris reversuri. Picti in extrema parte insulæ tunc primum et deinceps requieverunt; prædas et contritiones nonnunquam facientes :" In quo observandum; I. Pictos in aquilonari parte insulæ tunc primum et deinceps non quidem simpliciter habitavisse, sed requievisse, id est, (ut ego interpretor) a terræ Britannicæ vastatione et dirissima, quam antea descripserat Gildas, depressione cessavisse. Quanquam enim prædas et contritiones nonnunquam fecisse eos subjiciat; nihilo secius tamen inducias desolato populo factas, et quievisse vastitatem, sive, ut Beda explicat, cessavisse vastationem hostilem, in verbis proxime sequentibus aperte profitetur. II. Scotum Hiberniæ indigenam fuisse ut recte ad locum hunc a Polydoro Vergilio est notatum. Unde qui Gildæ hic Hiberni, a Beda in chronico eandem historiam ex Gilda repetente Scoti, ut vidimus, sunt appellati. III. Post tertium Aetii consulatum et annum Domini CCCCXLVI. rediisse Scotos in Hiberniam suam, indeque post non longum tempus reversos, sedem rursus in boreali Britanniæ parte posuisse. Quod quidem Fergusii opera factum fuisse existimatur: cujus principatus a Scoto-Hibernis tertio Aetii consulatu posterior, rationibus Gildæ et Bedæ convenienter, constituitur; licet Scoto-Britanni eo antiquiorem fuisse opinentur.

In vita enim B. Patricii, quem post annum morti Fergusii in vulgatis Scoto-Britannorum chronicis assignatum Hibernis evangelium prædicare coepisse liquet, de eodem Fergusio leguntur ista: "Duodecim fratres patre defuncto recenter, qui dominabatur in Dalredia, ad hæreditatem inter se dividendam in unum convenerunt: suumque germanum minimum nomine Fergusium habentes despectui, a portione quæ illum contingebat exsortem et inanem dimiserunt. Adolescens igitur ille precabatur S. Patricium, ut se, suarum obtentu precum, efficeret paternæ hæreditatis participem: promittens se daturum Ecclesiæ Dei construendæ atque sustentandæ suæ portionis partem potiorem. Pontifice vero sancto pro eo exorante atque

Bed. histor. ecclesiast. lib. 1. cap. 14.

Jocelin. vit. Patricii, cap. 137. cod. impress. 138. MS.

negotium illius perorante, fratribus suis annumeratus Fergusius, competentem sibi paternæ possessionis portionem percepit: cujus medietatem meliorem sanctissimo præsuli ad ædificandam ecclesiam obtulit. Quam sanctus, ne suam interventionem vendidisse videretur suscipere renuit: sed Olcano illam conferri jussit. Sanctus autem Olcanus infra territorium sibi collatum, in loco qui dicitur Derkelan1, ecclesiam ædificavit : ibique factus episcopus, in sanctitate et justitia perseverabat. Sanctus vero Patricius prædictum benedixit Fergusium: et voce prophetica dixit ad illum: Licet hodie videaris humilis, et despectus in conspectu fratrum tuorum; eris in brevi princeps illorum omnium. De te optimi reges egredientur ; qui non solum in terra propria, sed etiam in regione longinqua et peregrina principabuntur: Elapso non magni temporis spatio Fergusius, juxta viri Dei vaticinium, principatum in tota illa terra obtinuit: semenque illius per multas generationes in ea regnavit. Ex ejus stirpe processit strenuissimus Edanus filius Gabrani, qui Scotiam, quæ dicitur Albania, subegit, et alias insulas: cujus in ea regnat adhuc successiva posteritas." Ita in Patricii vita Jocelinus.

De eodem Fergusio, Edani sive Aidani illius, cujus alibi a nobis facienda mentio, proavo, in Hibernicis Tigernaci annalibus, sub pontificatu Symmachi, qui anno Domini CCCCXCVIII. post Patricii nostri obitum sexto, Romanam conscendit cathedram, consimiliter annotatum invenimus: "Feargus mor mac Earca (id est; Fergusius magnus, Erci filius) cum gente Dalraida partem Britanniæ tenuit; et ibi mortuus est." Qui lingua Hibernica tum monarcharum et provincialium Hiberniæ principum tum Albaniæ regum synchronismos delineavit non novitius author, ab Ochano prælio in quo Ailill Molt Hiberniæ monarcha occubuit, annos viginti dinumerat ad sex filiorum Erci adventum in Albaniam : quorum duos Ængusos sive Eneas, duos Loarnos, et duos Fergusios dictos fuisse notat. Et quidem Crimthainum Laginensium, regem, “in gravi bello Oche in regione Midi occidisse Ailill Molt

VOL. VI.

Ita MS. sed impress. Derkan rectius.

L

« AnteriorContinuar »