Imágenes de páginas
PDF
EPUB

wath, per sexaginta millia passuum porrectus, finem habet juxta Carlile ad occidentem:" atque hic positum fuisse Severi vallum, non Camdenus solum et Anglicarum rerum scriptores, quos inscitiæ aut incuriæ hic incusat Buchananus, sed Johannes Major2 et reliqui Scotorum historici pariter consentiunt.

Nos vero, ut in Severiani valli situ definiendo ad horum sententiam libentissime accedimus: ita in lapidei ejus de quo nunc agimus muri loco designando Buchananum a vero haudquaquam aberrasse arbitramur. Quod ut rectius percipiatur, in memoriam revocandum est ex Spartiano, Ælium Hadrianum imperatorem in Britannia "murum per octoginta millia passuum primum duxisse, qui Barbaros Romanosque divideret:" et ex Julio Capitolino, "alium murum cespititium submotis Barbaris ductum" postea ab Antonino Pio fuisse: alium nimirum murum cespititium ab eo quem Hadrianus prius duxerat, et alio in loco positum: priorem enim inter Tinæ et Escæ fluminum ostia, posteriorem inter Glotæ et Bodotriæ æstuaria, sive fretum Dunbritannicum et Edenburgicum, (quod angustum terrarum spatium superioribus temporibus Cornelius Tacitus docuit a socero suo Julio Agricola, non quidem muro, sed præsidiis firmatum; summotis velut in aliam insulam hostibus) extructum fuisse, ipsæ Romanæa inscriptiones evincunt, a diligentissimo Camdeno hic productæ. Post hos Severus "Britanniam, quod maximum ejus imperii decus est, muro per transversam insulam ducto, utrimque ad finem oceani munivit:" ut apud eundem Spartianum legimus. Eum murum non primus Buchananus, sed ante eum etiam Samuel, vel quicunque Ninii fuit interpolator, inter fretum Edenburgicum et Dunbritannicum ductum fuisse opinatus est; eodem ipso videlicet in loco, quo ab Antonino unus, et post annos ferme trecentos a Britannis alter e cespitibus murus est erectus: quibus illud aliquo modo favere videatur, quod

Hovedenus in anni MLXXX. historia, Novi castri in altera Tinæ ripa positum, suburdium.

y Camden. Britann. pag. 652.

a Camden. Britann. pag. 650. et 699. b Supra, pag. 111, 112.

Major, de gest. Scotor. lib. 1. cap. 14.

Supra, pag. 131.

in vulgatis Aurelii Victoris et Eutropii occurrit codicibus ; Severum in Britannia "vallum per duo et triginta millia passuum a mari ad mare deduxisse:" in antiquissimis tamen Eutropii exemplaribus centenarii notam huic numero fuisse præfixam, tum ex veteribus Latinis qui eum secuti sunt scriptoribus colligimus, ut B. Hieronymo in Eusebiano suo chronico, P. Orosio libro septimo, capite decimo septimo, et Aurelio Cassiodoro in fastis consularibus, tum ex Græco illius metaphrasta Pæanio, qui δύο καὶ τριάκοντα πρὸς τοῖς ἑκατὸν σημεῖα reddidit, et Georgio Syncello, qui eandem Pæanii summam milled stadiorum numero exprimendam putavit; unicuique onusi sive milliario Italico, cum Dione Cocceiano, Johanne Chrysostomo, Juliano Ascalonitas, Herone Geodeta" et aliis, septem stadia cum dimidio attribuens.

Atqui vallum hoc duorum et viginti milliarium spatio Fordonus definit: et ut ad duo et triginta extenderetur, magnificum illud quod Severi muro a Spartiano tribuitur elogium, quum maximum ejus imperii decus fuisse asserit, postulare vel flagitare potius videtur, ut eodem in loco in quo Hadrianus cespititium, Severum postea lapideum murum statuisse existimemus: non quidem centum triginta duo (id enim loci1 situs non admittit) sed duo et octoginta millia passuum longum: ita ut librariorum vitio, numeri quinquagenarii illam notam in quibusdam codicibus penitus omissam, in aliis cum nota centenarii (quod facile fieri potuit) commutatum fuisse, jure suspicari liceat. Atque hoc ipso in loco a venerabili Beda vallum Severi constitui (licet id sibi persuaderi Buchananusk minime patiatur) verba illa omnino evincunt, quibus situm Cœlestis campi, olim Hefenfeld, hodie Haledon dicti, et non longe ab Hagustaldensi sive Hexhamensi ecclesia et Tina

doradíwv xixiwv. Græc. Euseb. Scaligeri pag. 203.

e Jacob. Gothofred. de suburbicariis regionib. pag. 13.

Chrysostom. in Johann. 11. homil. 62. op. tom. 8. pag. 370. indeque inter homilias Basilio Seleuc. perperam tributas, pag. 373. edit. Græc. Commelin. * Constantin. Harmenopul. epitom. juris civilis, lib. 2. tit. 4.

h Hero, in Geodesia MS.

i Vid. Camden. pag. 651.

Buchanan. rer. Scoticar. lib. 4. in rege XXIII.

fluvio positi, ita describit: "Est' autem locus juxta murum illum ad aquilonem, quo Romani quondam ob arcendos Barbarorum impetus a mari ad mare præcinxere Britanniam, ut supra docuimus:" necnon et illa, quibus Waltowne, non procul etiam a Tina sitam, nobis designat: "Villam regia, cujus supra" meminimus, cognominatur Ad murum: est enim juxta murum quo olim Romani Britanniam insulam præcinxere, duodecim millibus passuum a mari orientali secreta:" murum autem illum eo in loco, ubi Severus quondam vallum fecerat, fuisse collocatum, idem antea significaverat: de hoc Severi opere, ubi rem ab eo in Britannia gestam exponit, illud insuper adjiciens : "Receptam partem insulæ a cæteris indomitis gentibus non muro, ut quidam æstimant, sed vallo distinguendam putavit. Murus etenim de lapidibus, vallum vero, quo ad repellendam vim hostium castra muniuntur, fit de cespitibus; quibus circumcisis e terra, velut murus extruitur altus supra terram, ita ut in ante sit fossa de qua levati sunt cespites, supra quam sudes de lignis fortissimis præfiguntur. Itaque Severus magnam fossam firmissimumque vallum, crebris insuper turribus communitum, a mari ad mare duxit."

Verum et cespititium murum eodem ipso in loco ab Hadriano imperatore jam antea positum fuisse; et Latinorum vallum, quemadmodum Anglorum wall et Britonum guaul inde deductum, idem quod murum valere, eruditus ille presbyter pariter ignoraverat. Nam et hanc ipsam Severi structuram, quam Eutropius et cum eo Hieronymus, Orosius atque Cassiodorus vallum, hisce omnibus antiquior Spartianus, in loco jam citato, murum appellavit: promiscue etiam ista usurpata fuisse docens, quum in ejusdem Severi vita porro adjicit, "Post murum aut (ita enim voculam hanc recte restituit clarissimus Salmasius) vallum missum in Britannia." Unde quod in

vulgata Aurelii Victoris epitome de Severo scriptum legi

1 Bed. histor. lib. 3. cap. 2.

m Ibid. cap. 22.

n Ibid. cap. 21.

Ibid. lib. 1. cap. 12.

P Ibid. cap. 5.

tur: "Hic in Britannia vallum per duo et triginta passuum millia a mari ad mare deduxit:" in Victore ab Andrea Schotto edito sic expressum invenitur: "His majora aggressus, Britanniam, quoad ei utilis erat, pulsis hostibus muro munivit, per transversam insulam ducto utrimque ad finem oceani." Illa tamen muri et valli fallaci distinctione deceptus Beda, Severi opus hoc non lapideum sed cespititium fuisse credidit. Deinde cum ipse oculis suis cerneret, utpote in proxima muro illi vicinia et natus et educatus (erat enim, ut in antiquo vitæ ipsius scriptore legimus, "territorii Girwensis haud grandi oriundus viculo, quem longe inde lapsurus in oceanum perpete profundo amnis Tina præterfluit,") eodem in loco murum firmo de lapide positum: mutationem hanc non aliunde provenisse divinare potuit, quam ex postremo hoc de quo nunc agimus Romanorum opere. Nisi enim illud menti ejus anticipatum jam fuisset, haudquaquam alibi lapideum murum a legione Romana constructum quæsivisset, quam ubi paulo ante Britannos illum sibi tam inutilem cespititium statuisse dixerat. Nulla enim ratio suadet, ut homines suæ mentis compotes centum millia passuum retro cederent, et tantum terrarum spatium hostibus ultro concederent; relictoque loco totius insulæ angustissimo, eoque munitioni maxime accommodato, alium quærerent in quo murus triplo prope priore productior esset ex necessitate statuendus. Adde quod postremum hunc murum "tramite a mari usque ad mare inter urbes, quæ ibidem forte ob metum hostium collocatæ fuerant, directo libratum fuisse," testetur Gildas: recto videlicet tramite; ut ipse quoque fatetur Beda', quum alterum illum inter Tinæ et Escæ ostia non recto sed obliquo et incurvato tramite fuisse ductum, quæ adhuc supersunt illius vestigia intuentium oculis demonstrent. Accedit, quod post murum conditum decedentibus hinc Romanis, "Scotos et Pictos omnem

1 Jarrow.

Supra, pag. 135.

* De hujusmodi clusuris, et turribus in eis constitutis, videndus P. Pithæus, adversar. lib. 1. cap. 14. in opuscul. pag. 387, 388.

Bed. lib. 1. cap. 12.

aquilonalem extremamque insulæ partem pro indigenis ad MURUM usque capessivisse," cum Gilda Beda" confitetur. At sinus illos duos, inter quos iste superior e cespitibus murus ab Insulanis fuerat ductus, Scotorum et Pictorum sedes et olim a Britonum, et sua etiam ætate ab Anglorum eis permistorum terris disclusisse, agnoscit idem". Unde, ut olim Hadriani illum a Severo, ita Britannorum murum cespititium a Gallione Ravennate in lapideum commutatum fuisse nunc concludimus.

Ad annum CCCCXXXI. sive Theodosii junioris, post mortem Honorii numeratum, octavum, tertiam vastationem a Gilda commemoratam referunt Beda et Ado in suis chronicis: "Anno octavo Theodosii imperatoris," inquit Ado, "recedente a Britannia Romano exercitu, Scoti et Picti redeunt; et totam ab aquilone insulam, vacuam prope indigenis, muro tenus capessunt:" et ante illum Beda: "Anno Theodosii octavo, recedente a Britannia Romano exercitu, cognita Scoti et Picti reditus denegatione, redeunt ipsi, et totam ab aquilone insulam pro indigenis muro tenus capessunt. Nec mora, cæsis, captis, fugatis custodibus muri, et ipso interrupto, etiam intra illum crudelis prædo grassatur:" Nam ut hic Witichindus Saxo annotat, "hosti acriori et ad bellandum prompto, ubi gens mollis et pigra belli resistit, nulla difficultas in destruendo opere fuit." Sed ante hos omnes Gildas Britannus tragice calamitatem hanc ita exaggerat: "Romanis ad sua remeantibus, emergunt certatim de curucis quibus sunt trans Scythicam vallem evecti, quasi in alto Titane incalescenteque caumate de arctissimis foraminum caverniculis fusci vermiculorum cunei, tetri Scotorum Pictorumque greges moribus ex parte dissidentes, et una eademque sanguinis fundendi aviditate concordes, furci

"Bed. lib. 1. cap. 12.

w Id. lib. 1. cap. 1. et 12. cum lib. 4. cap. 26.

* Cosroghes; ita enim Hiberni vocant naviculas suas coriaceas: de quibus Plinius, lib. 7. cap. 56. "Etiam nunc in Britannico oceano vitiles corio circumsuto fiunt": et Solinus, cap. 35. de mari quod Hiberniam et Britanniam interluit: " Navigant vimineis alveis, quos circumdant ambitione tergorum bubalo

rum."

« AnteriorContinuar »