Imágenes de páginas
PDF
EPUB

torum operum dubius apud eum non invenitur effectus." "Ita" nemo potest ejus mutare prædestinationem, sicut nullus potest ejus vincere voluntatem. Quod si numerus ille certus non est apud Deum, aut divina scientia fallitur, aut voluntas divina mutatur, aut divina virtus adversitate qualibet superatur. Quod si aliquid horum soli possunt impii dicere, aut forte nec impius aliquis audet horum dicere aliquid; nemo divinam prædestinationem neget : quandoquidem illius Dei prædestinatio vera prorsus asseritur, cujus scientia irreprehensibilis, et voluntas incommutabilis, et virtus insuperabilis invenitur."

Ex Byzacenorum patrum epistola synodica hæc tantum excerpta damus: "Accepimus" vestræ caritatis epistolam, quæ nostrum ex parte relevavit, ex parte vero mœstificavit exilium. Gaudemus enim, quia rectam tenetis de gratia Dei sententiam, cujus lumine illuminatur, et juvamine gubernatur, liberum humanæ mentis arbitrium. Sed quadam sumus nebula mororis affecti, quia significastis quosdam fratres in quæstione de gratia Dei, et humano arbitrio non rectum tenere fidei Catholicæ tramitem: sed adversus Dei gratiam elevare velle humani arbitrii libertatem. Ubi primum, dilectissimi, debetis agnoscere, immo vos non ambigimus agnovisse, ad hoc divinitus ista permitti, ut hinc divinæ gratiæ virtus documento possit indicii manifestioris intelligi. Quandoquidem ipsa gratia nullatenus agnoscitur nisi detur: quæ quamdiu non est in homine, tamdiu necesse est ut ei aut sermone repugnet, aut opere."

"Quod autem vos dicitis, sola Dei misericordia salvari hominem; illi autem dicunt, nisi quis propria voluntate cucurrerit et elaboraverit, salvus esse non poterit: digne utrumque tenetur, si rectus ordo servetur divinæ misericordiæ et voluntatis humanæ, ut illa præveniat, hæc sequatur: sola Dei misericordia initium salutis conferat; cui deinde voluntas hominis cooperatrix suæ salutis existat : ut misericordia Dei præveniens voluntatis humanæ dirigat

[ocr errors][merged small][merged small]

cursum ; et humana voluntas obediens, eadem misericordia subsequente, secundum intentionem currat ad bravium: per hoc humana voluntas in eo quod currit utiliter et laborat, ex Dei misericordia sibi esse donum cursus ac laboris agnoscat: nec sit ingrata misericordiæ, per quam salutis accipit initium, ut per ipsum perveniat ad plenum sempiternæ salutis effectum: quia tunc erit bona, si Dei præveniatur dono; et tunc permanebit bona, si ejus non destituatur auxilio."

"Contra prædestinationem vero sanctorum magnæ pervicaciæ est aliquem vel parare, vel habere conflictum; cum apostolicæ prædicationi nullus audeat refragari, qua non solum dicitur de Domino: Quos autem præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis filii ejus; et alio loco, Prædestinarit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum: verum etiam ipsum caput nostrum, ipsum primogenitum in multis fratribus, beatus Paulus prædestinatum confidenter prædicat dicens: Quit factus est ei ex semine David secundum carnem: qui prædestinalus est filius Dei in virtute, secundum Spiritum sanctificationis: quisquis ergo prædestinatum Christum et sanctos. ejus negat, apostolicam fidem perversus oppugnat. Omnes autem prædestinati ipsi sunt, quos vult" salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. Qui propterea omnes dicuntur, quia in utroque sexu, ex omni hominum genere, gradu, ætate et conditione salvantur. Semper quippe voluntas Dei omnipotentis impletur; quia potestas ejus nullatenus vincitur. Ipse est enim qui omnia quæcunque voluit, fecit in cælo et in terra, in mari et in omnibus abyssis; et cujus voluntati nemo resistit. Verum namque est quod de se testatus est Filius, quia in vivificandis nullum initium humanæ voluntatis expectat; sed ipsam voluntatem bona faciendo vivificat."

"Præ omnibus studium gerite libros sancti Augustini,

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

quos ad Prosperum et Hilarium scripsit, memoratis fratribus legendos ingerere. Quorum mentionem beatæ memoriæ Hormisda sedis apostolicæ gloriosus antistes in epistola, quam consulenti se sancto fratri consacerdotique nostro Possessori rescripsit, cum2 magno præconio Catholicæ laudis inseruit. Hæc, dilectissimi fratres, interrogantibus vobis, breviter communi voluimus respondere rescripto. Cæterum unus ex nobis, in quantum Dominus servis suis recti gratiam dignatur donare sermonis, illis omnibus, quæ memoratos fratres adversus gratiam et prædestinationem intimastis vel sentire vel dicere, tribus libris vestro nomine dedicatis, sufficienti disputatione respondit : quique adversus duos libros Fausti Galli septem libros edidit; quos cum recensueritis, agnoscetis protinus, quemadmodum memorati Fausti commenta veritati contraria, Catholicæ fidei penitus inimica, discussio prodidit, ratio manifesta convicit, auctoritas divina compressit, et præcedentium patrum consona prorsus attestatio confutavit."

Qua occasione, et quo tempore, editi sint adversus Faustum libri illi septem (qui hodie non extant; suppressi fortassis opera Pelagianizantium, ut Bartholomæus Petrus Lintrensis conjicit) his verbis nos docet scriptor vitæ Fulgentii: "Itab erat notior omnibus gentibus, ut duo libri, quos Faustus episcopus Galliarum contra gratiam subdolo sermone composuit, favens occulte Pelagianis, sed Catholicus tamen volens videri, Constantinopoli offensi, a plurimis fratribus ad beatum Fulgentium probandum dirigerentur. Quibus ne occultum serperet virus, septem libris ipse respondit; plus laborans exponere, quam convincere: quia dubios sermones ejus exponere, hoc erat delirantis argumenta convincere. Magnus plane hujus operis labor mercedem debitam cito suscepit. Mox enim ut est dictatio ipsius finita, protinus est longissimæ captivitatis catena disrupta. Mors enim Thrasamundi regis,

z Supra, pag. 2.

a Barthol. Petr. in apostol. sedis definitionib. de gratia, pag. 38. edit. Duac. ann. 1628.

b Vit. Fulgent. cap. 28, 29.

et mirabilis bonitas Hilderici regnare incipientis, ecclesiæ Catholicæ per Africam constitutæ libertatem restituens, Carthaginiensi plebi proprium donavit antistitem; cunctisque in locis ordinationes pontificum fieri, clementissima auctoritate mandavit. Beatus itaque Fulgentius, postquam sapienter expugnasset Pelagianos, lætificatos meruit videre Catholicos." Thrasamundi vero mortem et episcoporum restitutionem in Maximi consulatu, hoc est, anno Christi DXXIII. contigisse docet Victor Tonnonensis in chronico: licet alii ad annum referant præcedentem.

Etsi igitur in exilio acceptam a se fuisse Johannis et Venerii epistolam patres Byzaceni clare indicent: tamen post reditum ex exilio ad eam illos rescripsisse, colligi fortasse possit ex mentione quam faciunt non solum septem illorum librorum contra Faustum, sed etiam de gratia et prædestinatione trium a Fulgentio editorum, et mortis præterea Romani antistitis Hormisdæ; quem quum ista scriberent vita fuisse functum satis innuunt, dum beatæ memoriæ titulum illi attribuunt. Atqui Hormisda adhuc superstite episcopos in Africam revocatos esse confirmat, in illius vita, libri pontificalis auctor: vitæque Fulgentianæ scriptor, uti mox post finitos septem adversus Faustum libros "protinus longissimæ captivitatis catenam disruptam" esse, ita "jam reversum de exilio Fulgentium de veritate prædestinationis et gratiæ libellos tres confecisse," disertis verbis asserit: "Extant" et duo ejus libri," inquit Isidorus," de veritate prædestinationis ad episcopos missi: in quibus demonstrat quod gratia Dei in bonis voluntatem humanam præveniat, et quod Deus quosdam prædestinationis suæ munere justificans præeligit, quosdam vero in suis reprobis moribus occulto quodam judicio derelinquit:" quod de veritate prædestinationis opus duobus libris ad episcopos scriptum, diversum plane videtur ab illis quos habemus tribus de veritate prædestinationis et gratiæ ad presbyterum missis et diaconum: quos Baronius quum non vidisset, tres libros ad Monimum de duplici

e Vit. Fulgent. cap. 29.

d Isidor. de scriptorib. ecclesiastic. cap. 14. al. 27.

e Baron. ann. 523. sec. 36.

prædestinatione scriptos a vitæ Fulgentii authore designatos fuisse perperam credidit.

De prædestinatione autem non in totis tribus illis ad Monimum libris agitur, sed in primo tantum: cujus summam compendiariam, in secundi initio, sic propositam invenimus: "Prædestinationem Dei nihil aliud esse, nisi præparationem operum ejus, quæ in æterna sua dispositione aut misericorditer se facturum præscivit aut juste: et quia in peccatis nec misericordia invenitur nec justitia, ideo omnem iniquorum malam voluntatem qua peccant, præscitam, non tamen esse a Deo prædestinatam; cum ipsam voluntatem malam non aliter essent habituri, nisi in eo, quo fuissent a Domino recessuri. Nec Deum prædestinasse discessionem hominis a se, cum causa ipsius discessionis sola voluntaria esset aversio peccatoris: quæ quia Deum futura non latuit, in æterna præscientia ejus præparatam sibi pœnam justæ retributionis invenit."

"Prædestinationis enim nomine, ut in primo illo libro Fulgentius sese explicat, non aliqua voluntatis humanæ coactitia necessitas exprimitur, sed misericors et justa futuri operis divini sempiterna dispositio prædicatur. Deog autem misericordiam et judicium cantat ecclesia: cujus hoc opus est in homine, ut occulto voluntatis suæ, non tamen injusto consilio, aut gratuitam misericordiam præroget misero, aut debitam justitiam rependat injusto. Imo aut misericorditer debitori donet, quod si vellet, juste posset exigere: aut juste cum usuris, quod suum est exigat, et iniquo debitori, quod debetur iniquitatibus reddat. Ac sic, aut istum prorsus indignum misericordia præveniat, aut illum ira dignum inveniat. Ipse enim donat gratis indigno gratiam, qua justificatus impius illuminetur munere bonæ voluntatis, et facultate bonæ operationis, ut præveniente misericordia bonum velle incipiat, et subsequente misericordia bonum quod vult facere valeat. Utrumque autem prædestinando Deus præparavit in illa incommutabili voluntate, in qua sic futurum effectum hominis renovandi disposuit, ut ejus voluntas in opere novo nova esse non possit."

f Fulgent. ad Monim. lib. 1. cap. 7.

Psalm. 101. (al. 100.) ver, 1.

« AnteriorContinuar »