Imágenes de páginas
PDF
EPUB

regis morte, rebus in Scotia undique turbatis, quum tam difficile ac laboriosum iter impacatam per regionem multis sine ducibus peragere nequivisset, proposito destitisse."

"Cæterum qui sint libri in Iona insula fama adeo celebrati, ac quibus de rebus conscripti, explorandi provinciam sumentes apud piorum loci illius cœtum, nuncio tertium compellatum, opera maxime nobilis ac eruditi viri Joannis Campibelli, a regiis thesauris, tandem obtinuimus, ut antiqui codices, qui quinque illic Romanis characteribus essent exarati, ad nos fideli nuncio Aberdoniam deferrentur. Ergo anno Christiano quinto supra millesimum quingentesimum ac vicesimum, vetustissima quædam codicum ac paucula fragmenta, quorum vix aliquod palmæ superabat magnitudinem, dura et inflexibili pene membrana, mira arte ac diligentia, ut ex characterum elegantia facile dignoscitur, conscripta, vetustate vel custodum potius incuria adeo erosa, ut vix decimum quodque verbum legere possis, recepi. Verum, sive ii libri quorum ea, cæteris partibus consumptis, sunt fragmenta, illic aut in Albione sint scripti, sive peregrinis ex locis illuc delati (neutrum enim perspicue cognitum habemus) Romano more, Romanis de rebus conscripti, uno omnium qui ea viderunt judicio, Sallustianam potius quam Livianam redolere eloquentiam censentur. Allata et ad me est eodem nuncio, Veremundi archidiaconi olim sancti Andreæ de nostris rebus, etsi rudi quadam vetustate, conscripta historia, a Scotorum gentis origine usque ad Malcolmum Canmor regem, abunde omnia complectens."

Hisce Boethii adjiciamus et Pauli Jovii illa, in Scoticarum insularum descriptione de antiquitatibus Ionæ (quæ non Chilca, ut apud illum legitur, sed Y-Columchill sive insula S. Columbæ hodie vocatur) ita disserentis: "Asservantur in arcanis templi armariis vetustissimorum annalium codices, atque item latæ membranæ, ipsorum regum subscriptæ manibus, aureisque vel cereis sigillorum imaginibus obsignatæ; quibus antiquæ leges edictaque, et finium ac civitatum jura publica continentur. Fama quoque est, prisca ingeniorum monumenta, Romanasque historias, quæ quisque vel idiota desideret, in illis scriniis recondi:

Quas Fergusius Scotorum regulus, non incuriosus (ut videri potest) amator historiæ, Alarico Gothorum regi comes, direpta urbe Roma, secum abstulerit; in Ionamque demum tumultu Danico, diligentius et tutius asservandas, religiose transtulerit. Ita, ut non omnino vanum et irritum videri possit, reliquas Titi Livii decades expectare : quarum e tenebris erutarum certa exempla ad Franciscum Galliæ regem, Scotorum literis prolixe atque munifice promissa nuper audivimus." Sed inanem fuisse spem illam, rei exitus indicavit.

Initium Fergusiani regni in annum Domini CCCCIII. imperatoris Arcadii et Honorii VI. Johannes Fordonus conjicit: de anno CCCCIII. Johanne Majore, de anno etiam Honorii et Arcadii imperatorum sexto (qui tamen cum anno Christi quadringentesimo potius congruit) libro Pasletensi consentiente. Quod tempus quum clade urbis superius esse Boethius animadverteret, ne non posset consistere quod jam prius dixerat; Fergusium prima1 pubertate in Alarici exercitu militavisse, et ad expugnationem urbis præsentem adfuisse: regem creatum illum fuisse scripsit, anno sacratissimi Virginei partus CCCCXXII. et Honorii imperatoris Romani duodevigesimo. Verum annus ille Honorii ad annum æræ Christianæ CCCCXII. rectius fuisset referendus: cui si sexdecim annos addamus (quot præfuisse Scotorum regno Fergusium idem postea1 subjicit) ad CCCCXXVIII. æræ nostræ perveniemus, in quo cœpit annus Valentiniani imperatoris quartus. Ad quem calculum proxime accedit, quod in eadem historia statim subjungitur; Eugenium patri Fergusio eo anno successisse, qui fuit Christianæ salutis CCCCXXX. et Valentiniani imperatoris quartus. At Dempsterus hoc ipso anno CCCCXXX. quo Fergusium occisum fuisse tradiderunt Boethius et Lessæus, Scotos post quatuor et quadraginta annorum exilium (quod anno salutis CCCLXXIX. imperante Juliano cœpisse vult) Fergusio ducente restitutos fuisse narrat; sedentibus Romæ Innocentio I. Scoto,

Hect. Boeth. Scot. hist. lib. 7. fol. 114.
Ibid. fol. 116, 117.

h Ibid. fol. 122.

Sozimo, (Zosimum volebat dicere) Bonifacio I. Celestino I. Sixto III. Leone I. ridicula quædam et inter se pugnantia hic permiscens. Nam ut præteream, quo judicio, Arnoldum Pontacum1 et eo recentiores alios secutus ille sit, qui Innocentium pontificem, quod patria Albanus fuisse diceretur, ex Italia in nostram Albaniam transtulerunt et Scotum fuisse conjecerunt; et qua temporum peritia anno CCCLXXIX. Julianum imperavisse sentiat: quam ridiculum illud, ut sex simul pontifices quasi uno anno Romæ sedentes inducantur? quod exilium anno CCCLXXIX. cœptum, et annis quatuor et quadraginta continuatum, in anno CCCCXXX. terminatum fuisse credatur? quod Innocentius denique, qui anno CCCCXVII. vivere desiit, et Leo, qui non ante CCCCXL. pontificatum adiit (ut de intermediis episcopis taceam) Romæ sedisse existimentur, quum Fergusius Scotorum regnum administraret; quod tamen, ex Dempsteri sententia, et anno CCCCXXX. ille susceperit, et ultra novem annos non tenuerit? Ex aliorum vero quorundam sententia, ante annum CCCCXXXIX. Scotorum in Ergadia sive Argathelia regnum cœptum non fuisse, chronologici illi indicant versiculi, quos Scotichronico insertos reperi:

Bis bis centeno, quater et deca sed minus uno,
Anno quo sumpsit primos Egradia Scotos,
Ut referunt isti, fuit incarnatio Christi.

Anno CCCCVII. occisok in Britannia a militibus Gratiano municipe; "ejus' loco Constantinus ex infima militia, propter solam spem nominis, sine merito virtutis electus, continuo ut invasit imperium, in Gallias transiit:" atque ita quicquid prius a Maximo tyranno in insula relictum fuerat militaris roboris exhausit. Anno sequente, Transrhenani" barbari adversus Constantinum in Gallia rebellantes, eo

i Pontac. et Genebrard. in chronic. Leslæ. de reb. gest. Scot. in fine reg. 40. Zosim. hist. lib. 6. Olympiodor. hist. in Photii bibliotheca, num. 80. Prosper, in chronico. Sozomen. hist. ecclesiast. lib. 9. cap. 11. Procop. rer. Vandalic. lib. 1. Vid. supra, pag. 120. et cap. 12. op. tom. 5. pag. 427.

P. Oros. hist. lib. 7. cap. 40.

m Guil. Malmesbur. de gest. reg. Anglor. lib. 1. cap. 1.

n Zosim. lib. 6.

Britanniæ incolas redegerunt, ut ab imperio Romano deficerent, et Romanorum legibus non amplius obedientes, arbitratu suo viverent. Itaque Britanni, sumptis armis, et quovis adito pro salute sua discrimine, civitates suas a barbaris imminentibus liberarunt; ipso quoque imperatore Honorio, ut rebus suis consulerent, literis eos adhortante. Post urbem vero ab Alarico captam, et occisum Constantinum tyrannum, "Honorium Britannico exercitu recepto confestim et insulam ad imperium retraxisse" scribit Sabellicus. Romanos tamen Britanniam recuperare eo tempore non potuisse, auctor est Procopius: Bedaa quoque et annalibus Anglo-Saxonicis, et Fabio Ethelwerdo idem attestantibus: quibus ex recentioribus et Blondum addere liceat: qui, interfecto apud Arelatum Constantino tyranno, vacuam alias milite Britanniam Pictos et Scotos Albienses invasisse narrat, Britannosque parentes imperio magnis calamitatibus afflixisse: ut quum imploratus Aetius auxilium non daret, necesse illis fuerit cum Scotis ac Pictis fœdera inire et a republica deficere.

Anno CCCCXVIII. "Romani omnes thesauros Britanniæ in terram absconderunt, et multos secum in Gallias portaverunt: quos autem absconderunt, postea inveniri non potuerunt." Ita habent annales Saxonici: et Fabius Ethelwerdus in eandem sententiam: "In nono anno post eversionem Romæ a Gothis, relicti qui erant in Britannia Romana ex gente, multiplices non ferentes gentium minas, scrobibus occultant thesaurum, aliquam sibi futuram existimantes fortunam : quod illis post non accidit. Partem sumunt, in unda gregantur, dant ventum carinis, exules Gallias tenent partes." Proximo tamen ante obitum anno, "Britannis subjectionem Romano imperio repromittentibus subsidium misisse Honorium, et Hispanis, Wandalorum bello laborantibus: sed id frustra fuisse," in chronico suo annotat Sigebertus Gemblacensis. Et quidem

Sabellic. Ennead. 8. lib. 1.

• Βρεττανίαν μέν τοι Ρωμαῖοι ἀνασώσασθαι οὐκέτι ἔσχον. Procop. rer. Vandalic. lib. 1. pag. 94.

9 Vid. supra, init. cap. 9. op. tom. 5. pag. 263.

r Blond. decad. 1. lib. 2.

VOL. VI.

K

anno CCCCXXII. "Honorio XIII. et Theodosio X. consulibus (qui proximus fuit ante Honorii excessum annus) exercitum ad Hispanias contra Vandalos missum fuisse," in Prosperi et Cassiodori chronicis legimus: ut ad eum quoque annum (juxta eos quos Sigebertus secutus est authores) referendum sit, quod a Blondo similiter proditum invenimus; Britannos, cum barbariem Scotorum ac Pictorum perferre non possent, obtenta ab Aetio una legione, Iterum ad Romanos rediisse: "Dedit Aetius (inquit ille) legionem unam: quæ mare transgressa, barbaros multa cæde repulit Britanniasque, quamdiu affuit, pro Romano imperio conservavit."

Sabellicus' rem gestam sic exponit: "Pictavi et Scoti primo insulanorum res latrocinio fœdare adorti, fœderis prætextu conati sunt sibi insulam vendicare. Gliscere indies id malum, ac ultra quam tutum esset imperii rebus, augebatur duarum gentium audacia: apparebatque brevi totam insulam alienatum iri, nisi ejusmodi conatibus mature iretur obviam. Erat tum Britannia sine præsidio. Id veritus Aetius, fatigatusque eorum precibus qui adhuc in fide erant, legionem unam misit ex Gallia in insulam. Sunt Pictavi et Scoti variis inde cladibus ab Ætianis affecti: estque insulæ status multo pacatior factus, quam diu antea fuisset. Quiescebat per hæc Britannia unius legionis præsidio." Et Paulus diaconus: "Hac" tempestate Britanni, Scotorum Pictonumque infestationes non ferentes, Romam mittunt; ac sui subjectione promissa, contra hostes auxilia flagitant. Quibus statim ab Honorio missa militum legio, magnam Barbarorum multitudinem stravit; cæterosque Britanniæ finibus expulit." Et, antiquior scriptor, Gildas: "Britannia legatos Romam cum epistolis mittit; militarem manum ad se vindicandam lacrymosis postulationibus poscens, et subjectionem sui Romano imperio continue tota animi virtute, si hostis longius arceretur, vovens. Cui mox destinatur legio præteriti mali immemor (occisionis" videlicet imperatoris Gratiani;

• Blond. decad. 1. lib. 2.

t Sabellic. Ennead. 8, lib. 1.

u Paul. diacon. continuat. Eutropii, lib. 14. w Vid, supra, cap. 8. op. tom. 5. pag. 241.

« AnteriorContinuar »