Imágenes de páginas
PDF
EPUB

bello rex Scotorum Eugenius, cum filio; multique cum eis principes et reguli: vulgus etiam innumerabile. Sed et reliqui qui bello supererant, relictis prædiis, subesse cum populo vel hostibus servire nolentes, elegerunt in terram potius alienam velut advenæ, degentes liberi, quam propria subditi vivere continua servitute. Ethac quoque

regis frater cum suo filio, cui nomen Erth, aliisque pluribus Hiberniam petiit: alii vero Norwegiam. Insulas itaque quidam petentes, per omne tempus latebant excidii: præter quas, omne regnum, circa Dominicæ tempus incarnationis annum videlicet CCCLX. amiserunt."

Juxta Johannis Majoris' rationes in annum CCCLIII. juxta Buchananis in CCCLXXVII. circiter, exilium illud Scotorum conjiciendum esset. Hector Boethius', et ejus abbreviator Johannes Leslæus, vel Robertus Turnerus potius, ad secundum Juliani apostatæ imperii annum casum istum refert: qui anno Christi partim CCCLXII. partim CCCLXIII. respondet; licet ille CCCLXXIX. hic nominet. Eo anno, tum reliquos Scotos Romanis armis regno ejectos fuisse ait, tum Ethodium (ita enim eum appellat, quem Fordonus et Major Ethach nominat) a Maximo Legato Albione prohibitum, in Norvagiam Daniamve (non, ut Fordonus scripsit, in Hiberniam) concessisse. Hibernos deinde ad pristinas sedes Scotos, cognatum populum, vi reducere conantes, a Romanis et Pictis atrociter oppressos esse addit: coactumque Hiberniæ regem per legatos pacem a Maximo Romanorum duce petere; quam et illi impetraverint, prius tamen ab eo duriter objurgati, quod "cum hostibus, contra Romanos Romanorumque socios et confœderatos, auxiliares copias miserint in Albionem, præsertim, quum ad eum usque diem Hibernia sola inter orbis regna Romanis armis manserit intacta."

Maximum hunc, "cum per tyrannidem oppressis Britannis sumpsisset victoriam, a militibus imperatorem crea

Major, de gest. Scotor. lib. 2. cap. 1.

Buchanan. rer. Scoticar. lib. 5. in rege XL.
Boeth. Scotor. histor. lib. 6.

tum fuisse" Gregorius Turonensis"; "in Britannia a militibus imperatorem constitutum, incursantes Pictos et Scotos strenue superavisse," Tiro Prosper" (sive Gennadius Massiliensis ille fuerit) affirmat in chronico. Abductis tamen postea in Gallias Romanis legionibus, ab iisdem ferocibus gentibus Britanniam misere vastatam fuisse, conqueritur Gildas Britannus: post commemoratam cædem tyranni, statim adjiciens: "Exin Britannia omni armato milite, militaribus copiis, rectoribus, licet immanibus, ingenti juventute spoliata, (quæ comitata vestigiis supradicti tyranni domum nusquam ultra rediit,) et omnis belli usus penitus ignara; duabus primum gentibus transmarinis vehementer sævis, Scottorum a Circio, Pictorum ab aquilone calcabilis, multos stupet gemitque annos:" ubi illud PRIMUM non de prima infestatione simpliciter posse accipi, quæ ex Ammiano Marcellino et aliis jam producta sunt satis evincunt: sed de calcatione, hoc est, infestatione simul ac dirissima depressione; ut in verbis proxime sequentibus sese Gildas explicat. De TRANSMARINIS autem, quare ita dictæ sunt gentes illæ, Beda sententiam suam ita aperit: "Transmarinas dicimus has gentes, non quod extra Britanniam essent positæ, sed quia a parte Britonum erant remotæ, duobus sinibus maris interjacentibus; quorum unus ab orientali mari, alter ab occidentali, Britanniæ terras longe lateque irrumpit, quamvis ad se invicem pertingere non possint. Orientalis habet in medio sui urbem Guidi. Occidentalis supra se, hoc est, ad dexteram sui habet urbem Alcluith, quod lingua eorum significat Petram Cluith: est enim juxta fluvium nominis illius:" quanquam author glossæ Cantabrigiensis bibliothecæ MS. Gildæ adjectæ, non ad Scotos quos Reudæ ductu in Albaniam jam ante venisse sensit Beda; sed ad alios qui rapiendi atque prædandi spe ex Hibernia in Britanniam quotannis transmittebant, illud referendum annotaverit : "Quia Scotti, inquit, tunc temporis in Hibernia habitabant, et Picti in Scotia, id est, ab aquilone:" cui apprime

" Gregor. Turon. hist. Franc. lib. 1. cap. 38.
"Et eum secutus Sigebertus ad annum Christi 384.

x Bed. histor. lib. 1. cap. 12.

y Supra, pag. 116.

favet Fabius Ethelwerdus, eam historiæ partem plenius hunc in modum explicans: "Habitante plebe Britannica incuriose causa firmitatis intra fossam quæ a Severo Cæsare condita erat, insurrexerunt gentes duæ, Picti scilicet ab aquilonali plaga et Scoti ab OCCIDENTALI, contra eos cum exercitu, vastantes eorum possessiones: et sic per multa annorum spatia innumerabili eos miseria afflixerunt." Ut de eulogii authore nihil dicam, qui post Gratiani et Valentiniani junioris tempora "Scotos duce Reuda de Hibernia venientes, sibimet juxta Pictos longo spatio terrarum sedes statuisse," in quarto operis illius libro significat.

Anno CCCLXXXVIII. Maximus occisus est, Theodosio Augusto II. et Cynegio consulibus: post quinquennium, idem Theodosius III. et Abundantius nomen suum fastis præscripserunt: ad quorum consulatum, "Scotos a Circio et Pictos ab aquilone vastavisse insulam Britanniam," in Florentii Wigorniensis chronico pariter invenimus. Johannes Major", "anno ab orbe redempto CCCXCVI. tempore Honorii et Arcadii imperatorum, in Britanniam Scotos dispersos rediisse," et quidem prius quam Fergusius Scotiæ regnum capesseret, historiæ mandavit. Classis quoque Hibernicæ ad Britanniam hoc tempore appulsæ Claudianus meminit: ipsam ita loquentem inducens Britanniam :

Mea quoque vicinis pereuntem gentibus, inquit,
Munivit Stilicho; totam quum Scotus Iernen
Movit, et infesto spumavit remige Tethys.

Illiusque opera,ab hostium incursione atque impetu tutam tum redditam fuisse Britanniam, verbis proxime sequentibus, (quæ in undecimo capite recitavimus) clarum facit: quibus et illa adjungenda ex libro secundo in Eutropium eunuchum, anno CCCXCIX. consulatum gerentem, ab eodem edito:

2 Jo. Major, de gest. Scotor. lib. 2. cap. 1. a Claudian. lib. 2. de laudib. Stilichonis.

b Supra, op. tom. 5. pag. 385.

domito quod Saxone Tethys

Mitior, aut fracto secura Britannia Picto.

Munivit vero Britanniam Stilicho, Romana legione in limite ad propulsandos Scotos et Pictos constituta: cujus idem poeta in epithalamio Palladii et Celerinæ meminit; de Celerinæ patre loquens, qui fuisse notarius videtur omnium dignitatum et administrationum tam militarium quam civilium:

Sparsas imperii vires constringit in unum
Depositum quæ Sarmaticis custodia ripis,
Quæ sævis objecta Getis, quæ Saxona frænat
Vel Scotum legio; quantæ cinxere cohortcs
Oceanum, quanto pacatur milite Rhenus.

Et in libro de bello Getico:

Venit et extremis legio prætenta Britannis;
Quæ Scoto dat fræna truci, ferroque notatas
Perlegit exanimesc Picto moriente figuras.

Ex quibus postremis versibus frustra Dempsterusd confirmare nititur, quod in patriis annalibus traditum invenit: Fergusium Scotum "interfuisse cum suis Romæ direptioni, Alarico Gothorum regi auxiliatum :" neque enim de auxiliariis Alarici militibus, sed de legione Romana, e Britannia ad illum oppugnandum evocata, neque de Romæ direptione quicquam hic scripsit Claudianus, sed de prælio quod in agro Pollentino anno CCCCIII. cum Alarico gestum est; in quo et Stilicho, Romanæ militiæ magister, quem ante Romam ab Alarico captam in vivis esse desiisse constat, hujusmodi oratione Romanis cohortibus addens animos a poeta introducitur :

Credite nunc omnes quas dira Britannia gentes,
Quas Ister, quas Rhenus alit, pendere paratas
In speculis: uno tot prælia vincite bello.
Romanum reparate decus, molemque labantis
Imperii fulcite humeris: hic omnia campus
Vindicat, hæc mundo pacem victoria sancit.

[blocks in formation]

d Dempster. histor. ecclesiast. Scotor. lib. 6. num. 532.

Neque minorem vanitatem sapit, quod de Fergusio ab eodem est additum: "ex tantæ civitatis spoliis ac præda, ipsum nihil domum retulisse præter arcas quasdam libris MSS. plenas (quasi ars eo tempore in usu esset typographica, aut ulli tum libri uspiam extarent alii quam manuscripti:) quos etiam suo ævo Hector Boethius viderit." Cum enim Hector ille Boethius, a quo istam mutuatus est fabulam, unius tantum arcæ libris refertæ meminerit, eamque a Fergusio abductam non ex sua sententia sed ex dubiis aliorum rumoribus retulerit; et quos ipse conspexit libros, utrum in Albione scripti an aliunde eo delati essent, incertum fuisse tradiderit: sua tamen auctoritate Dempsterus et arcas multiplicat, et eas a Fergusio domum relatas asseveranter affirmat, et quos Hector viderat libros eosdem cum Fergusianis istis fuisse audacter pronunciat.

Locum Boethii, quia de libris Ionæ insulæ quædam continet lectu non indigna, integrum hic placuit describere: "Ferunt præter sacra quædam vasa, multamque et pretiosam supellectilem, arcam quandam libris refertam, Fergusio militari pro instituto sorti obvenisse: eumque, quo numine motum incertum est, incredibili diligentia eandem servasse, et in Hebrides secum post multos cum Gothis in Italia labores per Germaniam deportasse intactam; locasseque tandem in Ionæ insula, ædibus ad tam celebria (ut rebatur) monumenta simul cum suæ gentis egregie gestis, delectis ad id opus probatis scriptoribus, in codices redactis, perpetuo servanda diligenti opera constructis. Asseverant quidam, ut ipsi frequentius audivimus, Æneam Sylvium, virum literis deditissimum, qui postea summus pontifex creatus Pii secundi nomen tulit, dum in Scotia ad Jacobum primum regem, Eugenii quarti Romani pontificis jussu, legatione fungeretur, horum fama motum in Hebrides ad Ionam trajicere destinasse; explorandi animo, si quid illic Titi Livii Patavini decadum, quas bella efferatorumque immanitas (plus enim bella possunt in rebus memoria dignissimis exterminandis quam vetustas) in Italia absumpserant, invenire possit: subitaria autem

e Hect. Boeth. Scotor. histor. lib. 7.

« AnteriorContinuar »