De situ moribus et populis Germaniae libellus

Portada
sumptibus F. Fleischeri, 1824 - 230 páginas
 

Páginas seleccionadas

Otras ediciones - Ver todas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 62 - Illum defendere, tueri, sua quoque fortia facta gloriae ejus assignare, praecipuum sacramentum est. Principes pro victoria pugnant; comites pro principe.
Página 56 - Eliguntur in iisdem conciliis et principes, qui jura per pagos vicosque reddunt. Centeni singulis ex plebe comites, consilium simul et auctoritas, adsunt.
Página 34 - In universum aestimanti, plus penes peditem roboris: eoque mixti proeliantur, apta et congruente ad equestrem pugnam velocitate peditum, quos ex omni juventute delectos ante aciem locant. Definitur et numerus: centeni ex singulis pagis sunt: idque ipsum inter suos vocantur; et quod primo numerus fuit, jam nomen et honor est.
Página 33 - Rari gladiis aut majoribus lanceis utuntur : hastas, vel ipsorum vocabulo frameas gerunt, angusto et brevi ferro sed ita acri et ad usum habili, ut eodem telo, prout ratio poscit, vel cominus vel eminus pugnent...
Página 61 - Nec solum in sua gente cuique, sed apud finitimas quoque civitates id nomen, ea gloria est, si numero ac virtute comitatus emineat: expetuntur enim legationibus et muneribus ornantur et ipsa plerumque fama bella profligant.
Página 102 - triumphorum" pretiis parantur, et coquorum* pisces. Nullusque prope jam mortalis aestimatur pluris, quam qui peritissime censum domini mergit.
Página 89 - Sororum filiis idem apud avunculum, qui apud patrem honor. Quidam sanctiorem arctioremque hunc nexum sanguinis arbitrantur, et in accipiendis obsidibus magis exigunt : tanquam ii, et animum firmius, et domum latius tencant.
Página 91 - Suscipere tarn inimicitias seu patris seu propinqui quam amicitias necesse est ; nee implacabiles durant : luitur enim etiam homicidium certo armentorum ac pecorum numero recipitque satisfactionem universa domus, utiliter in publicum, quia periculosiores sunt inimicitiae iuxta libertatem.
Página 12 - Germanorum g-enera quinqué: Vindili quorum pars Burgundiones, Varini, Carini, Guttones. Alterum genus Ingaevonet, quorum pars Cimbri, Teutoni ac Chaucorum gentes.
Página 46 - Si tibi occurrerit vetustis arboribus et solitam altitudinem egressis frequens lucus et conspectum coeli densitate ramorum aliorum alios protegentium submovens : ilia proceritas silvae et secretum loci et admiratio umbrae in aperto tarn densae atque continuae fidem tibi numinis facit.

Información bibliográfica